Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

Page concordance

< >
< >
page |< < of 283 > >|
1rum magnitudinum binæ eodem ordine, qui ſu­
mitur ab eodem prædictæ lineæ termino vnain
primis, & alterain ſecundis inter ſe ſint æquales;
omnium primarum ſimul, ex quibus primæ cen­
trum grauitatis propinquius eſt prædicto lineæ
termino quàm primæ ſecundarum, propinquius
erit prædicto lineæ termino quàm omnium ſecun
darum ſimul centrum grauitatis.
Sint quotcumque magnitudines ABC primæ, & toti­
dem ſecundæ DEF, quarum centra grauitatis in recta
linea TV, primarum quidem G ipſius A proximum om­
99[Figure 99]
nium termino T, à quo ſumitur ordo.
Deinde H ipſius B,
& K, ipſius C, diſpoſita ſint alternatim ad centra ſecun­
darum; videlicet vt centrum grauitatis L, ipſius D cadat
inter centra G, H, & M ipſius E inter centra H, K: & N
inter puncta K, V: ſint autem æquales binæ AD, BE,
CF: & omnium ABC ſimul centrum grauitatis P, & om­
nium DEF ſimul centrum grauitatis O.
Dico punctum
P propinquius eſſe termino T, quàm punctum O.
Duarum enim A, B ſit centrum grauitatis R: & S, dua­
rum DB, & Q, duarum DE.
Quoniam igitur Q eſt
centrum grauitatis duarum magnitudinum DE ſimal; erit
vt D ad E, hoc eſt ad B, ita MQ, ad QL: hoc eſt HS,
ad SL. & componendo, vt ML, ad LQ, ita HL, ad
LS; & permutando, vt ML ad LH, ita LQ ad LS:
ſed ML eſt maior quàm LH; ergo & LQ erit maior
quàm LS.
Eadem ratione quoniam S eſt centrum gra­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index