Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
121 103
122 104
123 105
124 106
125 107
126 108
127 109
128 110
129 111
130 112
131 113
132 114
133 115
134 116
135 117
136 118
137 119
138 120
139 121
140 122
141 123
142 124
143 125
144 126
145 127
146
147
148 1
149
150
< >
page |< < (111) of 393 > >|
129111
Lect. XVI.
I. P_Unctorum ex inflectione determinatis apparentibus locis,_ con-
quieſcere poſſem;
ſiquidem exinde magnitudinum apparentiæ
deducuntur, quotlibet in ipſis exiſtentium punctorum imagines de-
ſignando.
cæterùm nè juſto parciùs in hac parte, vel illiberaliùs egiſſe
videar, etiam _de rectarum linearum (conſequenter &
planarum ſuper-_
_ficierum, quibus diſtinctè viſui repræſentandis natur a præcipuè conſu-_
_luiſſe videtur) apparentiis &
imaginibus expreſſiora ſpecimina quædam_
_haud gravabor adnectere._
de quibus etiam circa reliquarum magnitu-
dinum apparentias propius ac promptius fiat judicium.
II. Notetur autem imprimìs; Sicuti (quod ſæpiùs in antedictis
habetur inſinuatum) cujuſque puncti quodammodò duplex eſt imago;
una ſimplex, abſoluta, principalis; illa ſcilicet, quæ in recta verſatur
ad ſuperficiem inflectentem perpendiculari, perque radians punctum
ſimul ac oculi centrum tranſeunte (hoc eſt in communi lucidæ radia-
tionis, ſuperficiei reflectentis, ipſiúſque viſionis axe) altera verò
relata, mutabilis, ac minùs præcipua;
quæ talis eſt reſpectu oculi
extra rectam inflectenti ſuperficiei perpendicularem arbitrariè conſti-
tuti;
ità pari fermè modo duplex cujuſque magnitudinis imago con-
cipi poteſt;
una quidem abſoluta (quam ſaltem hoc nomine deſig-
nabo) quæ ex punctorum ſingulorum in ipſa exiſtentium abſolutis
imaginibus quaſi conflatur, illas ſaltem comprehendit (qualis in ob-
jecta congrua ſuperficie vividè deformaretur;
qualíſque videretur
oculo ad infinitam ab inflectente ſuperficie diſtantiam ritè collocato)
altera verò relata, quæ oculum reſpicit ubivis in certa poſitione con-
ſtitutum;
quid velim, & quare ſic diſtinguam ab exemplis benè mul-
tis in decurſu proponendis luculenter apparebit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index