Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Page concordance

< >
Scan Original
121 97
122 98
123 99
124 100
125 101
126 102
127 103
128 104
129 105
130 106
131 107
132 108
133 109
134 110
135 111
136 112
137
138
139
140 113
141 114
142 115
143 116
144 117
145 118
146 117
147 120
148 121
149 122
150 123
< >
page |< < (105) of 300 > >|
129105Liber Decimus.
De irregularitate ſeu Anomaliamotus Solis. Cap. VIII.
POſt hæc Solem annotarunt non æqualiter, ac vniformiter ſub Zodiaco ferri; depræhẽderunt enim eum
in ſemicirculo Zodiaci Boreali immorari dies ferè 8 {1/2}.
amplius, quam in ſemicirculo auſtrali nã ab æqui-
noctio verno ad autumnale interſunt dies 186.
cum h. 18 {1/2}. ab autumnali vero rurſus ad vernum inſunt dies
tantum 178.
cum horis 11 {1/2}. quod maniſeſtè apparet ſi in Calẽdario numeres dies à 21. Martij, in quo fit æqui-
noctium vernum, vſque ad 23.
Septembris, in quem autumnale æquinoctium incidit. ad hæc cognouerunt
eum inæqualiter etiam moueri in quadrantibus Zodiaci, nam Hippatchi, &
Ptolemæi ſæculi plures dies in-
ſumebat in primo quadrante, ideſt, ab æquinoctio verno ad ſolſtitium æſtiuum, quam in ſecundo illinc ad
Libram vſque.
noſtra@autem tempeſtate ſegnior@eſt in ſecundo, quam in primo, tardiſſimus autem circa gr. 6.
Cancri. Præterea obſeruarunt, quod cæteris paribus, quanto Sol tardior eſt, tanto etiã maior apparet; quan-
to vero velocior tanto maior.
nam circa æſtiuam tropem vbi ſegnior eſt, minor etiam apparet, eiuſq; appa-
rens diameter eſt@min.
quaſi 30′. ad alteram vero tropem, vbi velocior apparet. ibi etiam maior cernitur, eius
@nim apparens diameter aliquantum excedit min.
32′,
His igitur accurate perſpectis conſiderare cæperunt quibus circulis neceſſe eſſet Solem moueri, ad hoc, vt
prædictæ apparentiæ, &
obſeruationes ſaluarentur, & quamuis per epicyclum ſicut in Luna, id effici poſſet,
fimplicior tamen viſus eſt eccentrici circuli modus.
Quapropter imaginati ſunt circulum quendam eccen-
tricum, ideſt, cuius centrum eſſet aliud a centro vniuerſi, in ea diſtantia a terra quam ſupra Soli attribuimus,
quique eſſet directè ſub eclyptica conſtitutus.
in cuius peripheria Sol circumferretur; vel potius cuius peri-
pheriam motu proprio, &
æquali ab occaſu in ortum, ſeu in conſequentia deſcriberet, eumque annuo ſpatio
abſolueret.
ſed vt omnia faeile percipiantur opus eſt figura in qua A. ſit centrum terræ, & vniuerſi, ac pro-
83[Figure 83] inde Zodiaci, &
eclypticæ, quæ ſit G M H L. circa vero
aliud centrum B.
ſit circulus eccentricus C Q E P. linea
linea D B F.
incedens per vtrumque centrum oſtendit iu
puncto C.
punctum eccentrici aterra remotiſſimum, quod
propterea Græcè Apogæum dicitur, Arabicè autem Aux.
in E. vero puncto oppoſito, deſignat punctum terræ pro-
ximum, ideoque Perigæum Græcè dictum, Arabicè oppo-
ſitum Augis.
puncta autem D F. ſunt loca Zodiaci in qui-
bus Apogæum, &
Perigæum eſſe dicuntur. ipſa vero linea
dicitur linea Apogæi.
altera linea G H. per vtrumque ſol-
ſtitium incedens, ſolſtitialis appellatur.
linea M A L. eſt
æquinoctialis, ideſt, ſectio æquatoris cum plano eclypticæ
hæc eclypticam bifariam ſecat in duobus æquinoctiorum.

punctis ♈.
♎. linea Q B P. eccentrici diameter, eumq; bi-
fariam ſecans, ſic prædictę paralella.
diſtantia vtriuſq; cen-
tri B A.
dicitur eccentricitas. huius igitur eccentrici peri-
pheriam Sol æquali motu, &
annuo deſcribit, ſit v. g. in O.
intelligantur linea B O.
A O. & A X. paralelia ipſi B O. ha-
rum linearum ipſæ B O.
& A X. paralellæ, dicuntur lineæ
medij ſeu æqualis motus Solis, illa in eccentrico, hæc in Zod@aco, ambę enim æqualiter mouentur, ſemperq;

@quales angulos faciunt cum linea Apogæi D F.
vnde tantus ſemper ect arcus Zodiaci X D. quantus eſt ar-
cus eccentricus C O.
cum autem Sol in Apogæo, aut Perigæo fuerit, prædictæ lineæ ſimul vniuntur; alibi ſc-
parantur, &
æquidiſtant. linea A O. dicitur veri, & apparentis motus Solis, quæ non mouetur regulariter,
oſtenditque propterea verum Solis locum in Zodiaco, in puncto Z.
ex hac hypotheſi ſaluari poſſunt omnes
apparentiæ, &
obſeruationes. & prima quidem cauſa reddi poteſt, cur motus Solis in Zodiaco anomalus, ſeu
inæqualis apparea:
oculus enim noſter cum ſit in centro mundi A. Solq; moueatur æqualiter in eccentr. ſe-
quitur Solem exiſtentem in I.
nobis apparere in L. ſic quando eſt in Y. videri in G. quando in K. ſpectatur in
M.
quando tandem in T. cernitur in H. dum igitur Sol perambulat eccentr. portionem I Y K. quæ multo
maior eſt ſemicirculo P Y Q.
apparet ſemper eſſe in ſemicirculo Zodiaci boreali L G M. maior igitur por-
tio eccentr@ reſpondet ſemicirculo Zodiaci, &
conſeequenter reliqua cccentr. minor portio K T I. reſpon-
debit alteri ſemicirculo Zodiaci M K L.
quoniã vero Sol vniformiter in eccentr. mouetur, ideo plures dies
inſumet in maiori parte I Y K.
quam in minori K T I. & conſequenter nos putabimus eũ irregulariter mo-
ueri in Zodiaco, quia maior pars motus, in minori portione eccentr.
reſpondet alteri ſemicirculo Zodiaci:
quare plus motus æqualis, ac conſequenter temporis, inſumet in eo Zodiaci ſemicirculo, cui maior pars ſu-
bijcitur;
ac pręterea ibi tardior apparebit, quam in altero ſemicirculo, cui minor pars eccentr. motus, actem-
poris, ſubijci nobis apparet.
hæc autem Solis inæqualitas, ita per totum Zodiacũ diſtribuitur, vt propè Apo-
gæum ſit tardiſſimus, propè Perigæum velociſſimus, in cæteris locis prout fuerit Apogæo aut Perigæo pro-
pior, tanto ſegnior, vel velocior apparebit.
in medijs tamen locis K I. præcedentis figuræ, in quibus a terra
mediocriter remouetur, motum exhibet æqualem medio motui.
nam diatius eius motus ibi eſt 59′. 8″. in
Apogæo eſt tantum 57′.
5″. in Perigæo 71′. 21″. ſic igitur Anomalia Solis excuſari poteſt.
Ex eadem paritereccentr. ſuppoſitione cauſa redditur, cur Sol propè Apogæum minor appareat,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index