Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae
page |< < of 241 > >|
1in locum defluerent: neque enim ex eo a­
quam ſponte aſcendere dixerim, quòd ea in
vitreis fiſtulis immerſis aliquantulum aſcen­
dat.
LIX
Aquæ ſu­
perficies est
ſphærica.
Gal. Nemo id facilè inficietur: immo, ſi
id quidem in rem tuam faciat, vltro dabo
maria omnia, quæ aquarum communionę
iunguntur (ſi æſtum omnem ſublatum, ven­
tosque ſilentes animo fingamus) non eſſę
alia alijs ſecundùm ſuperficiem altiora: qui­
bus enim frænis cohiberentur Sinûs Arabici
aquæ, ſi altiores eſſent, ne in Erytræum ma­
re influerent?
aut quibus aggeribus obſtrue­
retur fretum Herculeum, ne Oceanus Atlan­
ticus ac Mediterraneum mare in vnâ ſu­
perficie aquarum libramentum ſuſciperent?
Quod verò de aquâ in immerſis fiſtulis
vtrinque hiantibus aſcendente addis, nihil
planè officit naturæ aquarum ſe in ſphæram
circa terræ centrum conglobantium; neque
illicò poſſe aquam ad digiti altitudinem̨
ſponte aſcendere affirmandum eſt, quòd il­
lam in tenuiſſimis fiſtulis eò pertingere ali­
quando videamus; quò enim ampliores ſunt
fiſtulæ, eò minùs in iis aquam aſſurgerę
conſtat, nec fortè ſine ſuſpicione minoris,
quàm appareat, altitudinis, propter ſpecie­
rum viſibilium ex vitro refractionem, iņ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index