Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566
page |< < of 241 > >|
1 Quae demersa liquorem obeunt, refracta videntur
Omnia converti, sursumque supina reverti;
Et reflexa prope in summo fluitare liquore.

Raraque per caelum cum venti nubila portant
Tempore nocturno; tum splendida signa videntur
Labier adversum nimbos, atque ire superne
Longe aliam in partem, quam quo ratione feruntur.

At si forte oculo manus uni subdita supter
Pressit; cum quodam sensu fit, uti videantur
Omnia, quae tuimur, fieri tum bina tuendo;
Bina lucernarum florentia lumina flammis,
Binaque per totas aedis geminare supellex:
Et duplicis hominum facies, & corpora bina.

Denique cum suavi devinxit membra sopore
Somnus, & in summa corpus iacet omne quiete:
Tum vigilare tamen nobis, & membra movere
Nostra videmur, & in noctis caligine caeca
Cernere censemus solem, lumenque diurnum:
Conclusoque loco caelum, mare, flumina, montes
Mutare, & campos pedibus transire videmur:
Et sonitus audire, severa silentia noctis
Undique cum constent; & reddere dicta tacentes.

Cetera de genere hoc mirando multa videmus;
Quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt;
Nequidquam, quoniam pars horum maxima fallit
Propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
Pro visis ut sint, quae non sunt sensibus visa.

Nam nihil egregrius est, quam res discernere apertas
A dubiis, animus quas ab se protinus abdit.

Denique, nihil sciri siquis putat, id quoque nescit,
An sciri possit, quom se nihil scire fatetur.

Hunc igitur contra mittam contendere caussam,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index