Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 334 > >|
1iſtos vortices ita eſſe ſitos, ut materiam illam in par­
tes directè oppoſitas mittant, nec alios vortices, pri­
mum coelum verſus ejus eclipticam tangentes, certum
aliquem ipſius circulum, qui pro eclipticà ſumi poſſit,
eodem modo reſpicere, materiamque ex S per omnes
partes iſtius circuli, aliaſque ipſi vicinas egredientem,
pari facilitate in ſe admittere: non tamen inde ullae
inaequalitates in figurâ Solis argui poitunt, ſed tantùm
in ejus ſitu, motu & quantitate.
Nempe ſi vis materiae
primi elementi, venientis à polo A verſus S, major
ſit quàm venientis à polo B, illa quidem materia
priuſquam alterius occurſu repelli poſſit, longiùs
progredietur verſus B, quàm haec altera verſus A; ſed
ita longiùs progrediendo, ejus vis minuetur; ac juxta
leges naturae, ſe mutuò tandem ambae repellent illo in
loco, in quo earum vires erunt inter ſe planè aequales,
atque ibi corpus Solis conſtituent: quod proinde re­
motius erit à polo A, quàm à polo B.
Sed non majori
vi pellentur globuli ſecundi elementi, in ejus circum­
ferentiae parte d, quàm in parte ſ, nec ideò circumfe­
rentia iſta minùs erit rotunda.
Item, ſi materia primi
elementi faciliùs egrediatur ex S verſus O, quàm ver­
ſus C (illic ſcilicet liberius ſpatium inveniendo), hoc
ipſo corpus S nonnihil accedet verſus O, & iſlo acceſſu
ſpatium interjectum minuendo, ibi tandem ſiſtetur,
ubi vis erit utrimque aequalis.
Atque ita, quamvis ad
ſolos quatuor vortices L, C, K, O, reſpiceremus, modò
tantùm eos ſupponamus eſſe inter ſe inaequales, inde
ſequitur, Solem S, nec in ſpatio medio inter O & C,

nec etiam in medio inter L & K, eſſe debere.
Major­
que adhuc in ejus ſitu inaequalitas poteſt intelligi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index