Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 158 > >|
1de alium globulum, qui repræſentare Terræ glo­
bum poſſit, ſcilicet traducto radiolo, ſeu axiculo;
& circello medio, ſeu æquatore ſupra ipſum deſ­
cripto.
Applicato hunc globulum ſupra interſectio­
nem, ſeu punctum æquinoctiale ſphæræ, & ita con­
ſtituito, vt æquator globuli ſit in eodem plano, ſiue
congruat cum æquatore ſphæræ, axiſque illius ſit
axi ſphæræ parallelus.
Globulum ibi, ac in eo ſitu
circa axem reuoluito, ac deinde ipſum reuoluere
continenter pergens ſenſim promoueto ſecundum
Eclipticam, ac verſus ſolſtitiale punctum; ſed ita
tamen, vt æquator globuli maneat ſemper paral­
lelus æquatori ſphæræ, & axis illius, axi huius.
De­
ducito pari ratione in aliud æquinoctium, & porrô
per ſolſtitium aliud, perducito ad æquinoctium prius,
ſeruato eodem paralleliſmo.
Tum demùm concipies
quod dictum eſt de ipſa Terra per Eclipticam ma­
gni orbis ita tranſlata, vt eius æquator continea­
tur ſemper & æquatori magni orbis, & ſibi ipſi pa­
rallelus; & axis axi magni orbis, ſibique ipſi ſimi­
liter.
Quin-etiam, vt ſi oppoſueris ipſos ſphæræ
polos parietibus oppoſitis, & conceperis axem
ſphæræ vtrimque ad parietes continuatum deſignare
in ipſis duo puncta oppoſita, concipies ſimùl axi­
culum globuli continüari intellectum ad eoſdem
vſque parietes deſcribere vna ſui circumductione
per Eclipticam, & circa deſignata puncta, duos
circulos æquatori ſphæræ æqualeis: Pari prorſùs mo­
do id intelliges, quod dictum eſt de circulis in Fir­
mamenti fornice heinc inde deſcriptis circa polos

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index