Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 795 > >|
13PRÆFATIO. nari conſueverunt, nequaquam naturæ effectus obſervantes:
non ex Hypotheſi quadam Attractionis vocabulum duxit apud
nos originem, quippe quodcunque Hypotheſin ſapit, non plu-
ris quam Romanenſem fabulam habemus.
Addita eſt duplex Diſſertatio de Terræ Magnitudine,
quarum una, ſecundum Snellii menſuram, ab ipſo Autore
emendatam, nunc ê tenebris evoluta primum prodit;
in al-
tera, menſuræ Snellianæ nonnulla adjunximus, atque correxi-
mus, accuratis organis angulos plurimorum Triangulorum
explorando de novo;
quibus deprehendimus menſuram Cl.
Picardi ferè accuratè cum noſtra conſentire.
Ultimo tandem loco adnexui Ephemerides Meteorologicas,
morboſque, qui potiſſimum regnarunt Ultrajecti Anno
MDCCXXVIII;
has eo incepi animo, ut quotannis ejuſmodi in
lucem emitterem, atque conſtaret ex plurimis tandem obſervatio-
nibus, quænam aëris temperies morborumEpidemicorum ſit cauſa;
tum ut excitarem Medicos ad hanc partem Medicinæ, quam
Hippocrates excolere incepit, quam Sydenhamus, Ramazzi-
nus, Freindius, Scheuchzerus, aliique eleganter promoverunt,
perpoliendam, ut in generis humani utilitatem futuros
prædicere &
avertere queamus morbos, quantum exſpe-
ctari ab induſtriâ humanâ poteſt:
Cæterum errores Typogra-
phici hinc inde in opuſculum irrepſerunt, quod Leydæ im-
preſſum, alterius curæ committendum fuit, quos L.
B, cor-
rigat optamus, &
ut hos qualeſcunque primos conatus æqui bo-
nique conſulat.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index