Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 406 > >|
1& in modico imbibito humore continuo madeſcat: & terrenum
uaporem ualitudini hominum uehementer noxium aſſiduo effu
met.
Non illic ualebunt ingenia hebetatis ſpiritibus: Non illic
durabunt corpora.
Commaceratis compagibus putreſcent libri:
arma & quæcumque in horreis erunt: marceſcent denique / uitiabun
tur uliginis exuberantia.
Tum ſi eo ingreditur ſol undique reci
procatis radiis torrebuntur: Si non excipient ſoles / crudeſcent um
bra / atque torpebunt.
Adde his quod uentus ſi eo penetrat quaſi cana
libus coarctatus durius et moleſtius furit quam par eſt: Si non ingre
ditur fit ut concretus illic aer ut ita dicam / luteſcat: Conuallem
enim iſtiuſmodi poſſumus non indecenter lacunam ſtagnumue
putare aeris.
Itaque erit quidem loci forma et digna et amæna: quæ
nequaqua humilis et quaſi immerſa: ſed quæ celſa & admodum ſpe
culatrix fiet: et quo lætiſſimus aer aſſiduo aliquo ſpiritu mouea
tur.
Habebit præterea earum rerum copiam: quæ uſui et uolupta
ti uſque futura ſint / aquam / ignem / eſcam: Sed in his ſeruandum erit
nequid inde ſaluti et rebus hominum officiat: Aperiendi guſtan
dique fontes: Spectandæ & ignibus aquæ ne quid uiſcoſi / mucidi
crudulentiue in ſe admixtum habeant: quo incolæ in morbos in
cidant: Sino illud quod aquis fit / ut gutturoſi calculoſique reddan
tur.
Sino & rariora illa aquarum miracula: quæ et docte et elegan
ter colligit Vitruuius architectus.
Extat Hippocratis phyſici
ſententia / aquam non depuratam ſed grauem & ſapore non decen
ti
qui biberint: hi uentre æſtuoſo et tumenti fient: Cætera corporis
membra cubiti / ſpatule / facies reddentur pænitus extenuata: &
mirum in modum gracilia.
Adde quod uitio ſplenis male concre
to ſanguine inmorbos incident uarios et peſtilentes.
Eſtate prolu
uie uentris fluente bile et diſſolutis humoribus deficient: Tum et
morbis grauioribus atque diutinis integrum per annum laborabunt: a
qua intercus et præcordiorum anguſtia et anxietatibus laterum
urgebuntur.
Iuniores bili atra inſanient: ſenes humorum incendio
flagrabunt.
Feminæ ægre concipient: et per quam difficiles partus e
nitentur: Omnis denique ætas et ſexus morte immatura intempe
ſtiue cadet acta morbis atque abſumpta: Dies uero uitæ iſtorum aget

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index