Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 252 > >|
1uiori tamen, quam ſperare, aut promit­
tere nobis auſi fuerimus, fractos, ſæpe
Marte aperto, & manibus vtrinque con­
ſertis victos, fugatos, tandem procul
ab omnibus Galliæ finibus reieciſti: &
quanquam anteà ſemper ab omni pacis
conditione alieniſſimos, vt pacem ipſi
appeterent, & peterent coëgiſti.
Quid
tu ilico?
Quandoquidem pax victo ſem­
per ſit neceſſaria, & victori ea, quæ nihil
poſt ſe ferat inſidiarum, ſemper expe­
diat: ſtatim eius ineundæ, & cum po­
tentiſſimo
hoſte Philippo Hiſpaniarum
rege conciliandæ occaſionem quæſitam,
& oblatam à Clemente VIII. pontifice
ſummo, verè vtriuſque gentis commu­
ni parente clementiſſimo, per ſuum lega­
tum Alexandrum de Medicis Cardina­
lem, & Archiepiſcopum Florentinum,
qui huic paci tractandæ, conficiendæ,
& niſi perfecta re non relinquendæ ſem­
per interfuit, & quaſi præfuit, arripui­
ſti.
Duobus e tuo ſanctiore conſilio de­
lectis conſiliariis tibi, id eſt patriæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index