Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 316 > >|
1iam nunc in ſchedulis haberet, oportunè depromeret; is, vt eſt hu­
maniſſimus, & tui vehementer amans, facturum ſe, atque id qui­
dem breui, prolixè recepit, tum ſcilicet, cum ύπόμνημα quoddam,
quod de grauium, & leuium natura in manibus haberet, abſoluiſſet.
Hic ego hominem acrius vrgere cœpi, vt id, qualecunque eſſet, no­
bis oſtenderet, eiuſque legendi copiam faceret: Vidi opus, vehemen­
ter probaui; itaque quotidie moleſtior ei ſum factus, donec extremam
commentario manum imponeret; res tandem ad exitum perducta
eſt, quam ad te tranſmittere volui; vt cùm à iuriſconſ.
animum ali­
quando auocaueris, ea te oblectes, & in tuo ocio diſcas eſſe minimè
ocioſus.
Leges igitur librum argumenti, ſi quod aliud in vniuerſa
philoſophia, ſubtiliſſimi & exquiſitiſſimi; cui præterea illud acce­
dit, quod eo ordine, ac facilitate, ea verborum copia, atque delectu
BORRIVS noſter vſus eſt, vt dubium videri poſſit, quid prius in eo
admiratione dignum legenti occurrat; Ego certè ita exiſtimo, nihil eru
ditius, nihil elegantius, nihil denique in hoc genere abſolutius fieri po
tuiſſe, ac pręterquam quod Peripateticę parti illi, atque membro philoſo
phiæ, quod re vera ſicut eſt, ita omnium iudicio valde obſcurum,
multiſque obſtructum difficultatibus exiſtimatur, locis aliquot ſpar
ſim hoc volumine plurimum luminis circumfunditur, perdifficiles
omnes, & perobſcuræ ab antiquis de motu diſceptationes agitatæ in
medio proponuntur, & in clariſſimam lucem è tenebris, in quibus
hactenus demerſę iacuerant, fœliciter euocantur, vt probatiſſimorum
Gręcorum, & Ariſtotelis pręcipuè diuinam methodum, perpetuum­
que in veritate eruenda ingenij acumen (quorum vtrumque à recen­
tioribus iſtis philoſophis longè ſolet abeſſe, vt nihil interim dicam
de recti ſermonis proprietate, & elegantia, cui ſe bellum indixiſſe non
modo videri volunt, ſed hoc potiſſimum nomine apud in cautam,
ſimplicemque iuuentutem ſe plurimum iactant, & gloriantur, ac ſi
Diis placet, de ſuperiore nonnumquam loco clarè, atque apertè pro­
nunciant) in homine latino facilè agnoſcas; itaque cum futurum
cernerem, vt magna vtilitas in eos redundaret, qui philoſophiæ ſtu­
diis capiuntur, ſi liber hic diuulgaretur; magnopere eum cohortari
inſtiti, ne adeo præclarum munus poſteritati inuideret, & quod fœli
ciſſimo illo ſuo ingenio, non exiguis mehercule laboribus, diligen­
tia propè infinita peperiſſet, nimia quadam modeſtia, quam tamen
omnes inuidentiam potius interpretaturi eſſent, interire pateretur:
euici tandem ab amiciſſimo homine, vt librum typographis impri­
mendum traderet, itaque factum eſt; quem ea cautione leges, vt iu­
riſprudentiæ ſtudiis ne obſit; neque enim ignoras quam de te opinio
nem concitaueris; itemque illud meminiſſe debes, nonnullos videli­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index