Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 75 > >|
1eius cum ſole per motum eius proprium elongatur à ſole uer­
ſus orientem ſecundum ordinem ſignorum eundo uerſus qua­
draturam primam eius cum ſole, quam appellant Nautæ, il
Quartirone: ſemper antequam luna per motum eius pro­
prium ueniat ad illam quartam primam, quæ eſt diſtantia lu­
næ à ſole uerſus orientem ſecundum ordinem ſignorum per
quartam partem cæli, quando ſol eſt tantum ſuper orizon­
tem ex parte orientis in quarta fluxus diurni, quantum luna
eſt ſub orizonte ex eadem parte orientis in quarta refluxus
nocturni; quia tunc ſol tantum diſtat à puncto forti fluxus ſu­
per orizontem, quantum luna à puncto forti refluxus ſub ori
zonte ipſi ſunt æquipotentes: & ideo tunc nec fit fluxus, ne­
que refluxus aquæ maris; ſed aqua maris uidetur ſtare, &
tunc Veneti dicunt, L'acqua è ſtanca.
cum autem ſol per mo­
tum primi mobilis accedit ad punctum forte fluxus, qui eſt ſu
pra orizontem in quarta diurna fluxus, luna per eundem mo­
tum primi mobilis recedit, & elongatur.
tantundem à puncto for
ti refluxus, qui eſt ſub orizonte in quarta nocturni refluxus
accedendo uerſus punctum orientis debile fluxus: & tunc
quia ſol eſt magis propinquus puncto forte fluxus, qui eſt ſu­
pra orizontem in quarta diurna fluxus, quàm luna puncto for
ti refluxus, qui eſt ſub orizonte in quarta nocturna refluxus:
debilitatur refluxus, & fortificatur fluxus, & aqua maris
tunc incipit fluere: & quanto magis ſol appropinquat puncto
forti fluxus, qui eſt ſupra orizontem in quarta diurna fluxus,
tanto magis luna elongatur à puncto forti refluxus, qui eſt
ſub orizonte in quarta nocturna refluxus appropinquando
puncto orientis debili fluxus; & ideo continuatur fluxus.
cum autem ſol per motum primi mobilis peruenit ad punctum
fortem fluxus, qui eſt ſupra orizontem in quarta diurna flu
xus, luna eſt elongata à puncto forti refluxus, qui eſt ſupra
orizontem in quarta nocturna refluxus: & facta eſt propin­
qua puncto orientis debili fluxus; & ideo adhuc continua­
tur fluxus.
cum autem luna uenerit ad punctum orientis
debile fluxus, ipſa tunc ad motum primi mobilis mouetur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index