Varro, Michael, De motv tractatvs

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 64 > >|
1
M. VARRONIS DE
MOTV TRACTATVS.
PROBLEMA.
Data vi datum pondus mouere.
Hoc problema prima quidem
fronte mirabile videtur, vt ſcilicet
pondus vel maximum viribus ta­
men minimis, vt puta ſi dicas vnius
hominis, vel etiam imbecillioris a­
licuius animalis viribus totum ter­
ræ globum loco moueri poſſe.
Quod Archimedem
Syracuſanum iactaſſe referunt hoc dicto, δὸς ποῦ στῷ
τὰν γὰν κινῷ.
Si quis tamen in Geometrico puluere
verſatus fuerit, preſertim verò in iis quæ ab ipſo in
ſuo ἰσοροπικῶν libello traduntur.
Illud cæteráque eiuſ­
modi, ludicra Geometriæ, vt & ipſe facere ſolitus di
citur, appellabit.
Ex huius autem problematis expli
catione, omnium machinarum quę ad motus cien­
dos excogitari poſſunt, ratio pendet.
Etſi verò totum
Geometrica demonſtratione expediri poſſit, quo­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index