Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1perſpicuè vides, noſtra hypotheſis ſimplicior cenſenda eſt, ac proinde ex
hoc ſaltem primo capite, veſtræ anteponenda.
Auguſtin. Omittis duos alios motus, quos adhibent, ſcilicet obli­
quitatis Zodiaci, præceſſionis Æquinoctiorum, & fortè mutationem
excentricitatis.
Antim. Vobis æquè atque nobis prædicti motus explicandi eſſent; ſed
negotium neutri parti faceſſunt, cùm ſemper eadem maneat Zodiaci
obliquitas, ſemper eadem excentricitas; quod verò ſpectat ad Æquino­
ctorium præceſſionem, tu illam explicare potes, adhibito tardiſſimo ſtel­
larum motu, ortum versùs, ego verò, ſi dicam, paulò tardiùs ſtellas move­
ri ab Ortu ad Occaſum, quàm primum Mobile, ac proinde videri ſemper or­
tum versùs recedere à punctis Æquinoctiorum, id eſt à ſectionibus Æqua­
toris & Æclipticæ; neque in hoc alia reſtat difficultas, atque adeò, tuum
illud primum argumentum ſolutum manet; iam propone alia, ſi quæ
habes.
Auguſtinus. Vt vt ſit, Negari non poteſt, quin noſtra hypotheſis ad
calculos Aſtronomicos magis accommodata ſit.
Antimu. Eſto, demus hoc, quod tamen facilè à me negari poſſet; cum
vtrinque ſimiles ferè calculi adhibendi ſint, ad quem finem, non realibus
& veris, ſed fictitiis orbibus vtimur; omiſſo diurno Solis motu, fingimus
Solem moveri in Ecliptica motu annuo, item Apogæi motum, cum fictitio
circulo, ſeu circello ad calculos reducimus; ſic calculis vtimur ad rationes
dati & accepti firmandas; cuncta igitur hæc ad calculationem adhiben­
tur, cùm res perinde ſe habeat.
atque ſi ita eſſet. In quo, vt vides, nulla eſt
difficultas.
Sed de hoc argumento plura infra, ſi hoc tibi gratum accidat:
iam verò reliqua exprome, ſi quæ habes adversùm nos.
Augiſtinus. Crede mihi, Antime, abundè ſuppetunt, illudque in
primis, quod in hac mea hypotheſi planetarum paſſiones ea facilitate ex­
plicantur.
quá neſcio an major ex cogitari poſſit; puta ſtationes, retrogreſ­
fiones, accelerationes &c.
Antim. Hic profectò Achilles veſter eſt; ſed non invictus, meo iudi­
cio; faveor explicari poſſe alicuius planetæ, puta Saturni, retrogreſſionem
v.g. (figuram tecum non adhibeo, qui res iſtas facilè intelligis) ſi enim ter­
ram colloces in eo Eclipticæ gradu, qui ab alio diſtet, in quo eſt Saturnus
vno quadrante integro circuli, Saturnus in eo loco, in quo eſt, non videbi­
tur ſed in alio remotiore.
Auguſtinus Adhibe quæſo aliquid ſchematis, vt res iſta clariùs à me
intelligatur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index