13PRÆFATIO.
ne, quàm cum eandem in Hyperboles portioni-
bus obſervaſſem, illudque inveniſſem de quo
tantus Vir non potuit non & ipſe cogitaſſe. Ra-
ros alioqui ſemper hæc figura, ſi cum Circulo
conferatur, ſui contemplatores nacta eſt; ejuſ-
que rei vel effectum vel indicium habemus, quod
cum varia ſint inſpecta quibus datis Quadratu-
ram quoque Circuli dari neceſſe ſit; cujuſmodi
ſunt exacta perimetri longitudo, Helicis Archi-
medeæ contingens, Quadratricis Dinoſtrati ter-
minus, vel tangens quoque ejuſdem Quadratri-
cis ad terminum alterum, (ſicut aliquando me
demonſtraſſe memini) & alia nonnulla quæ recen-
tioribus debentur; nihil interea à quoquam de-
finitum extet, quo vel ſub ulla conditione Hy-
perbole cum ſpatio rectis comprehenſo lineis
comparari poſſit. Noſtrâ ſanè ætate, pauciſque
abhinc annis Vir Clariſſ. D. Gregorius à S. Vin-
centio, de quo mihi deinceps dicendum reſtat,
exquiſitâ prorſus novâque methodo utramque
Quadraturam aggreſſus eſt, & credidit eâdem
ſe propemodum demonſtratione abſolviſſe. At
ego cum ampliſſima quæ de hiſce volumina emi-
ſit, perſcriptis jam Theorematis meis, diligentius
evolverem, (certus, ſi quod intenderat obtineret,
ſaltem gravitatis me centra exhibiturum,) in-
tellexi tandem, majori ſubtilitate quàm ſucceſ-
ſu rem arduam tentatam fuiſſe, ratione quoque
repertâ quâ id clariſſime oſtendi poſſe confido.