DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 207 > >|
1uertitur.
EIVSDEM ALIA DEFINITIO.
Centrum grauitatis vniuſcuiuſ〈que〉 ſolidæ figuræ eſt punctum
illud intra poſitum, circa quod vndi〈que〉 partes ęqualium mo
mentorum conſiſtunt.
ſi. enim per tale centrum ducatur planum fi
guram quomodo cun〈que〉 ſecans, ſemper in partes æ〈que〉ponde
rantes ipſam diuidet.
Hanc poſtremam definitionem, ſeu potiùs deſcriptionem
tradidit Federicus Commandinus in libro de centro grauita­
tis ſolidorum.
ex quipus ſanè definitionibus eluceſcit natura,

at〈que〉 facultas centri grauitatis.
vt ſi punctum A fuerit centrum
grauitatis corporis BC, tunc
ex Pappi ſententia, ſi BC ſuſpem
datur ex A, magnitudo BC
eadem, qua reperitur, diſpo­
ſitione locata manebit; ne〈que〉
partes ullas ipſius corporis, vt quę ſunt ad

BC, circumuerti, ne〈que〉 omnino ſuum
mutare ſitum depræhendetur.
ſi verò vt
Commandino placuit, A fuerit centrum
grauitatis magnitudinis BCD, eadem­
què per punctum A vtcun〈que〉 ſecundùm
rectitudinem diuidatur, veluti per EAF.
tunc pars EBF ipſi ECDF æ〈que〉ponde­
rabit, quamuis EBF, & ED ſint magni
tudines inæquales.
ſæpenumero enim e­
uenire ſolet, vt in diuiſione figuræ per eius centrum graui­
tatis ipſa aliquando in partes diuidatur æquales, ali­
quando in partes inæquales: vt ſuo loco
ſemper tamen in partes diuiditur hinc inde æ〈que〉pon­
derantes; non tamen ſeorſum conſtitutas, ab inuicen
què ſeiunctas, & veluti ad æquilibrium examinatas; vt pu­
ta ſi EBF decem pondo ponderet; ED quo〈que〉 totidem
pependiſſe oporteat.
res quippe non ſic ſe habet, ſed cas eſſe
in eo ſitu æ〈que〉ponderantes, in quo reperiuntur; vt neutra

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index