Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 252 > >|
1nauigij celeritate moueretur, vltra k progrederetur, cum B perue­
niret ad D: ſed retrahitur interim, propter eum motum, qui fit cir­
ca B.
Sic igitur palmulæ celeritate, quæ à motu nauigij prouenit, re­
tardata, decurſum interuallum erit C K.
Videtur autem ſolo remo­
rum impulſu hoc fieri non poſſe: ſed alia inſuper virtute impellente
opus eſſe: vt vento, vel impetu eò fluentis aquæ.
Atque ex his theorematis concludit Nonius Ariſtotelem con­
fusè propoſuiſſe hoc problema, cum non diſtinxerit inter motum re­
mi proprium, & motum à naui tranſlata ei aduenientem.
Concludit
etiam hac diſtinctione poſita Ariſtotelem inſcitè, & falsò proble­
mati ſatisfeciſſe.
Quandoquidem non continuò ſi nauis in anteriora
moueatur, remi palmula retrocedet: neque ſi retrocedat, minus inter­
uallum in contrarium tranſmittet: quam nauis progrediatur, vt ex
ſecunda & tertia propoſitionibus liquet: præterea cum caput remi
motu proprio, qui circa ſcalmum fit, vnâ cum nauis motu, maius in­
teruallum conficiat: quam nauis, ſolo autem proprio motu, ſi contin­
gat tantum interuallum conficere: quantum nauis, fieri non poßit, vt
palmula moueatur: fruſtrà Ariſtoteles conatus eſt in vniuerſum
oſtendere remi caput maius ſpatium decurrere: quam palmulam in
contrarium.
Poſtremo cum nauis longius progreditur: quam palmula
regreditur: minus quo que interuallum decurrit: quam caput remi, &
ſic non æquale.
Atque hæc cum ſint ſuis veris demonſtrationibus
ſtabilita Ariſtotelem in hoc problemate dormitaſſe, quod aliquando
bono Homero contingit, conuincunt.
to\ d'
au)to\ kai\ to\ phda/lion poiei=.
plh\n o(/ti ei)s to\ pro/sqen ou)de\n
sumba/lletai tw=| ploi/w|, w(/sper e)le/xqh e)pi\ a)/nw, a)lla\
mo/non th\n pru/mnan ei)s to\ pla/gion a)pwqei= e)/nqa h)\ e)/nqa.
ei)s
tou)nanti/on ga\r h( prw=|ra ou(/tw neu/ei.
h(=| me\n dh\ to\ phda/lion
prose/zeuktai, dei= oi(=o/n ti tou= kinoume/nou me/son noei=n, kai\ w(/sper
o( skalmo\s th=| kw/ph|: to\ de\ me/son u(poxwrei=, h(=| o( oi)/as metakinei=tai.

e)a\n me\n ei)/sw a)/gh|, kai\ h( pru/mna deu=ro meqe/sthken:
h( de\ prw=|ra ei)s tou)nanti/on neu/ei.
e)n ga\r tw=| au)tw=|
ou)/shs th=s prw/|ras, to\ ploi=on meqe/sthken o(/lon.
Id etiam ipſum facit gu­
bernaculum, niſi quod an­
terius non mouet nauim:
vt antea dictum eſt: ſed
hinc vel hinc puppim ſo­
lum in tranſuerſum pellit.
Sic enim in contrarium prora
vergit.
Vbi igitur guberna­
culum
adiunctum eſt, ibi opor­
tet aliquod eius, quod mo­
uetur medium intelligere, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index