Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 145 > >|
1tiens erat moturum; percutit verò k orbiculum minorem h;
movebitur hic ab incipiente & necdum perfectâ plagâ: orbicu­
lus ergo k per poriſma 2. motum continuabit. Simili modo
orbiculi. reliqui g. m. i quia minores quàm k; movebuntur ab
impulſu minori: ac proinde à plagâ incipiente: unde huius ex­
ceſſus erit principium motûs orbiculi k,
DE GYRATIONE ORBICVLI.
Si orbiculus percuſſus alium impellat ſibi contiguum & æ­
qualem; duplici motu videtur ferri ex illâ plagâ: nimirum
recto & circulari.
Nam cùm A movetur per lineam AI, pun­
ctum H in peripheriâ transfertur in F. K &c.
Quod quidem
erit manifeſtum ſi punctum contactûs aliquo ſigno notetur.

Huius autem motûs ratio videtur referri ad librationem. Nam
cùm ex plagâ in G deceſſerit impulſus æqualis PT; neceſse
præpondium fieri in K, atque ita revolui orbiculum circa mobi­
le centrum A.
Obijcies. Si ob librationem circumagitur orbiculus, neceße buius mo­
tum eſſe æqualem plagæ. cui æquatur exceſſus in parte oppoſitâ. igitur quò
contactui propior diameter, quia tum maior plaga; erit quo〈que〉 circulatio
maior: quod tamen non fit.
Verùm quò maius intervallum, eò arcum
deſcribit maiorem.
Deinde verò ſi duo orbiculi contigui inæqualiter ab­
ſint à diametro, cuiuſmodi in LV, circulatio procedit ex H in N. eſt au­
tem maior plaga in V quàm in L: oportebat ergo hunc motum fieri ex
H in F, ſi illa circulatio proveniret ab exceſſu.
Reſpondeo cùm motus hic circularis fluat ab eodem impul­
ſu, quem retinet centrum ad ſe movendum; hic autem acceſſu
ad diametrum continuò minuatur; neceſsc quoque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index