Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1quidem longior quam ut ad pilæ craſſitudinem ſexcupla: ne bre
uior
quam ut quadrupla reſpondeat: aderuntque ad cuneos iſti
uſmodi
mutuo innectendos acus ærei inſiti: atque anſæ mi
nime
inualidæ: tum ad arcum ſupremus cuneus / qui ſpina
dicitur
/ erit cum ad compares lineas cum cæteris dolatus:
tum
habebit amplius quippiam altero ſui capite craſſitudi
nis
: quo non niſi fiſtigica inſeri: et leui ariete poſſit intru
di
.
Sic enim ſubinde reliqui per arcum ſubiecti cunei ar
ctius
perſtricti conſtantius in officio perdurabunt.
Comple
menta
omnia interſtruentur lapide / quo nullus integrior ne
xura
/ qua nulla coniunctior afferri poſſit.
Quod ſi firmiſ
ſimi
lapidis copia uſque non ſuppeditabit complementis per
ficiundis
imbecilliores pro neceſſitate non recuſabo modo
toto
ipſius fornicis dorſo ſpina et utrinque contigui ad ſpi
nam
adacti ordineſ nequicquam niſi expræduro lapide aſci
ſcantur
.
Sequitur ut inſternatur id opus non magis ponti
bus
quam perpetuis quidem uiis denſandum eſt ſolum / inſpar
gendumque
glarea / ad cubiti craſſitudinem: poſt ſuperin
ſtruendus
lapis fultu harenæ puræ fluuiatilis aut marinæ.
Pontibus autem ſubſtratura et ſolum cementio opere ad ſui
arcus
parem craſſitudinem erit coequandum.
Poſt id quæ
inſtraueris
calce fulcienda ſunt.
In cæteris par ambobus
erit
ratio.
Nam munientur quidem latera ſtructura firmiſ
ſima
/ et ſuperinſternentur lapide / nec puſillo / nec uolubili:
qui
leui appulſu diuellatur: nec item ampliſſimo / adeo ut
illic
ueluti in lubrico prolabi iumentum ſi ceperit ruat: pri
uſquam
fixuram inueniat ubi ungula reſtitet.
Atqui pluri
mum
quidem intereſt quo inſternantur lapide: aut quid pu
tas
longo et aſſiduo iumentorum rotarumque attritu fieri:
quando
formicas ipſum per ſilicem pedum attritu excauaſ
ſe
callem admoneamur ? Sed ueteres aduerti: tum alibi: tum
ad
tiburtinam uiæ medium ſiliceo lapide inſtrauiſſe.
Late
uero
hinc atque hinc operuiſſe glarea minuta.
Id quidem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index