Angeli, Stefano degli, Miscellaneum hyperbolicum et parabolicum : in quo praecipue agitur de centris grauitatis hyperbolae, partium eiusdem, atque nonnullorum solidorum, de quibus nunquam geometria locuta est, parabola nouiter quadratur dupliciter, ducuntur infinitarum parabolarum tangentes, assignantur maxima inscriptibilia, minimaque circumscriptibilia infinitis parabolis, conoidibus ac semifusis parabolicis aliaque geometrica noua exponuntur scitu digna

Page concordance

< >
Scan Original
121 109
122 110
123 111
124 112
125 113
126 114
127 115
128 116
129 117
130 118
131 119
132 120
133 121
134 122
135 123
136 124
137 125
138 126
139 127
140 128
141 129
142 130
143 131
144 132
145 133
146 134
147 135
148 136
149 137
150 138
< >
page |< < (118) of 232 > >|
130118 ginta problematum geometricorum, & in hoc ope-
re in ſchol.
3. propoſit. 10, & in ſchol. 3 propoſit.
18. At P. Bettinus ſupradictus in tom. 3. ſui Ærarij
pareg.
geom. ſchol. prim. & alibi, admonet parado-
xum pręſens nequaquam intelligendum eſſe geome-
tricè, ſed phyſicè:
nam geometricè loquendo, Eucli-
des, doctrinaque eius tradita in defin.
3. lib. 5. Ele-
ment.
ab omnibuſque paſſim recepta huic aſſerto ad-
uerſatur.
Proportio enim eſt duarum magnitudi-
num eiuſdem generis, quatenus ad quantitatem per-
tinet, mutua quædam habitudo.
Quando ergo com-
paratur circumferentia cum puncto, &
colligitur æ-
qualitas, fit comparatio impropria, &
quæ non eſt,
cum ſint quantitates diuerſorum generum.
At non
deeſt alius medius terminus geometricus oſtendens
Galilei Parallogiſmum ſi intelligat geometrice lo-
qui, non phyſicè.
Hicque nobis ſuppeditatur ab an-
tecedenti propoſitione, antecedentibuſque ſolidis.

Nam ad modum Galilei diſcurrentes, in maximum
abſurdum incideremus:
oſtenderemus enim circuli
circumferentiam æqualem eſſe duabus circuli cir-
cumferentijs, quarum vnaquæque priori eſſet ęqua-
lis, &
inſuper duobus punctis. Cum enim proba-
tum ſit, ſolidum ex A B C, in prima figura, æqua-
le eſſe quatuor ſolidis in ſecunda figura tam ſecun-
dum totum, quamſecendum partes proportionales;

ſequeretur ex doctrina Galilei, quod cum tandem.

ſolidum A B C H G, in prima figura deſinat in cir-
cumferentia circuli, cuius diameter B H;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index