Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 360 > >|
1natus ſum, vt pro tuo candore, tuaque æquitate, lici­
tum cenſeres Exceptione vti (Notis ſcilicet interpoſitis,
quibus controuerſia fieret explicatior (ac tum inte­
gram facere Lectori adiudicationem.
Cùm certè, quòd
ſpectat ad me, tuæ Demonſtrationis vim non per­
ſentiſcam, ac tu, tametſi iam agnoſcas id Experimen­
tum, cui, vt fundamento, innixam fecoras, collabi,
conſcribis tamen, petiſque Vindicias, aiens te ignotam
mihi veritatem maiori iam luce illuſtratam aperire, &
quam quæſiui, optauique, ab errore vindicatam exhibere:
incumbit ſanè neceſſitas, inquirendi quid illud ſit,
quod obſtet mihi tantoperè, ne tua Demonſtratione
mouear; quove modo ſim adeò hebes, vt ne in tanta
quidem luce poſitam à te veritatem videam.
Quin­
etiam, cùm à capite ad calcem, quod aiunt, queraris,
ſupponere me extuis principiis, quæ ex illis non de­
ducantur, ac affingere tibi quædam, quæ te imperitiæ
coarguant; teneor vel ex hoc maximè ad intertexen­
dum velut Apologiam; vt cùm nihil habeam veritate,
ſinceritatéque antiquius, ac nihil minùs volüerim, quam
aut admittere quidpiam falſum, aut tibi quicquam
imponere; deuoueam, ſi quid tale mihi imprudenti
exciderit, aut ſaltem declarem quid potuerit me ad id
efferendum mouere.
Nam vides alioquin habitum
me iri malæ fidei, improbumque virum, qualem non
haberi (Deum immortalem) quantum magis mea
intereſt, quàm imperitum non reputari! Quanquam
ego ſanè longè ſemper abfui, vt imperitiam in te
cauſarer, cuius magnam potiùs peritiam, virtutem­
que reuereor; ſed animo ſolùm præconcepi, fore, vt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index