Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 355 > >|
1
Cur lunares Irides fiunt rariores?
Problema Quintum.
Qvoniam iuxta plenilunia tantum, cum ſcilicet Luna plurimo lumine
abundat, quod Iridem efficere debet, contingunt: præterea quia cum
lunare lumen debile ſit, niſi aliæ cauſæ perfectæ admodum concur­
rant, quod rarò accidit, Iris nullo modo effulgere valet.
Hactenus de Iri­
dis figura ſit ſatis.
Summa 2. cap. 5. De Parelio.
182
Textus (Fiunt autem vt diximus, & Virgæ, & Parelia in ortu, & oc­
caſu, & nec ſupra Solem, nec infra, ſed ex lateribus, nec propè admo­
dum, nec procul omninò.
propinquam enim concretionem Sol diſſoluit:
ſi autem procul abſit, aſpectus non reflectetur, ſi enim à paruo ſpeculo
procul protenditur imbecillus fit.
quare, & Coronæ è regione Solis non fiunt. ſi igi­
tur ſupra fuerit, & proxima; eam Sol diſſoluet: ſi verò procul aſpectus minor
quam vt reflecti poſſit in Solem non incidet; à latere autem fieri poteſt, vt ſpecu­
lum ita distet à Sole, vt non ſoluatur, & aſpectus totus ad eum perueniat, eo quod
ad terram dum fertur, quaſi per immenſum feratur, peruenire nequeat.
ſub Sole
verò non fit, quia cum ad terram propius acceſſerit à Sole diſſoluitur, cum medium
cœli tenuerit aſpectus diſtrahitur.
omninò ne à latere quidem, Sole medium cœli
tenente, efficitur, quia aſpectus ſub terram non fertur, quare exiguus ad ſpeculum
producitur, & qui reflectitur prorſus imbecillis redditur) ibi (propinquam enim
concretionem Sol diſſoluit) rationes, quas affert circa Parelia videntur (auda­
cter loquar) admodum debiles.
præſens ea eſt, vt Parelium non fiat propè
Solem, quia illa nubis concretio, quæ Parelio neceſſaria eſt, nequit adeo So­
li propinqua eſſe, quia nimirum Sol ob propinquitatem eam diſſolueret; ſed
quis non videt eam nubem, quam vulgò exiſtimamus eſſe Soli propinquam,
ſeu quaſi inter nos, & Solem tantum, imò etiam minus aliquando à Sole ve­
rè diſtare, quàm alia, quàm vulgò remotiorem à Sole putabimus?
præte­
rea omnes nubes noſtri horizontis re vera æquidiſtare à Sole certum eſt, ob
maximam enim Solis diſtantiam totus noſter horizon phyſicus eſt inſenſi­
bilis quantitatis ad Solem, & vnius puncti vicem gerit.
Ibi verò (Si autem procul abſit, &c.) reddit rationem, cur parelium non
appareat in nube à Sole valde remota ſecundum vulgarem æſtimationem,
vnde vulgarem etiam rationem affert, ait enim, nubem illam eſſe veluti ſpe­
culum Solis repreſentatiuum, ſpeculum autem tàm longè à Sole poſitum,
reddi debile, & proptereá non poſſe Solis imaginem referre: Verùm ratio
hæc nulla eſſe videtur, quis enim ignorat non propterea eſſe remotius à So­
le, quamuis maiorem habere videatur à Sole lateralem diſtantiam, vt pau­
lò ante dixi?
Eandem rationem illi dubitationi accommodat, cur neque vi­
deatur ſupra Solem, quamuis non ei quadret, poteſt enim aliqua nubes

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index