Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
121
121 (95)
122
122 (96)
123
123 (97)
124
124 (98)
125
125 (99)
126
126 (100)
127
127 (101)
128
128 (102)
129
129 (103)
130
130 (104)
< >
page |< < (104) of 376 > >|
130104M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA electus ſuerit, ubi impediatur reſonantia. Vox autem eſt ſpiritus ſluens, et aeris ictu ſenſibilis auditui. Ea movetur circulorum rotun- dationibus infinitis: uti ſi in ſtantem aquam lapide immiſſo naſcantur in-
numerabiles undarum circuli creſcentes a centro, et quam latiſſime poſ-
ſint vagantes, niſi anguſtia loci interpellaverit, aut aliqua offenſio, quae
non patitur deſignationes earum undarum ad exitus pervenire.
Itaque
cum interpellentur offenſionibus, primae redundantes inſequentium diſ-
turbant deſignationes.
Eadem ratione vox ita ad circinum efficit motio-
nes.
Sed in aqua circuli aequa planitie in latitudinem moventur; vox et
in latitudinem progreditur, et altitudinem gradatim ſcandit.
Igitur ut
in aqua undarum deſignationibus, ita in voce cum offenſio nulla primam
undam interpellaverit, non diſturbat ſecundam, nec inſequentes, ſed omnes ſine reſonantia perveniunt ad imorum et ſummorum aures.
Ergo
veteres architecti, naturae veſtigia perſecuti indagationibus vocis, ſcanden-
tes theatrorum perfecerunt gradationes, et quaeſiverunt per canonicam
mathematicorum et muſicam rationem, ut quaecunque vox eſſet in ſcena,
clarior et ſuavior ad ſpectatorum perveniret aures.
Uti enim organa in
aeneis laminis aut corneis, dieſi, ad chordarum ſonituum claritatem perſi-
ciuntur:
ſic theatrorum per harmonicen ad augendam vocem ratiocina-
tiones ab antiquis ſunt conſtitutae.
1234

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index