Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

Page concordance

< >
Scan Original
151 133
152 134
153 135
154 136
155 137
156 138
157 139
158 140
159 141
160 142
161 143
162 144
163 145
164 146
165 147
166 148
167 149
168 150
169 151
170 152
171 153
172 154
173 155
174
175 157
176 158
177 159
178 160
179 161
180 162
< >
page |< < (112) of 430 > >|
130112GVL. PHIL. ANNOT. admodum (inquit) in Dorico genere ſolent Triglyphi in
Zophoris Scalpi, ita ad eorum imitationem deformati
ſant in Corinthio genere in Coronis mutili, et quod Tri-
glyphis ſupponerentur guttæ, quia non ita viderentur ab
illis abborrere mutili, ſubiecerunt &
his gutt as. Nos ve-
rò in antiquorum quæ extent monument@s, nuſquam vi-
dimus ſuppoſitas mutilis guttas, quod certe, ſi rem ſpe-
ctamus, magis rationi conſentaneum videbatur, cum refe-
rant canteriorum capita vnde stillicidium fieri certum
eſt, Triglyphi autem tignorum.
Id ex recentioribus Bal-
thaſarem Senenſem feciſſe animaduerto, ſed eatenus ſi
Triglyphorum eſſent loco.
Prætereundum & illud non
est, Bramantem in ambul atione Vaticana, ideſt producta
illa Pontificum Maximorum porticu, ſuper Triglyphos
collocaſſe mutilos.
DORVS HELLENIS
ET OPTICOS NYMPHÆ FILIVS.
Dorum ex Iſidoro & Rabano ſcribit Boccatius lib. Ge-
nealogiæ Deorum.
10. cap. 2. fuiſſe Neptuni & Elopis
filium, à quo Dores nomen &
originem duxerint. IO-
NI XVTHI ET CREVSÆ FILIO.

Et Strabo lib.
8. Xuthum Ionis tradit fuiſſe patrẽ, Ste-
phanus autem lib.
de Vrbibus, Apollinis & Creuſæ Eri-
cthei, filium ſcribit.
ET QVA CRASSI-
TVDINE FECERVNT BASIM SCA-
PI.
Baſimhic & paulopost non tam pro planta & infi-
ma Scapi parte, quam pro conflexu ſiue Apophygi, vnde
craſſitudo columnæ iudicanda eſt, accipit.
Alioquin ſi-
gnificat ipſam Spiram quæ Scapo ſupponitur.
ITA
DORICA COLVMNA VIRILIS
CORPORIS PROPORTIONEM.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index