Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 283 > >|
1uitatis duarum DB: & R duarum AB: & AD ſunt æ­
quales; erit RH maior quàm SH: ſed quia LQ erat ma­
ior quàm LS, eſt & SH maior quàm QH; multo igitur
maior RH erit quàm QH: atque ideo punctum R pro­
pinquius termino T, quàm punctum que Rurſus quo­
niam tota magnitudo AB eſt æqualis toti DE, & C æ­
qualis F; erunt duæ primæ AB, & C, & totidem ſecun­
dæ DE, & F, quarum vnius poſteriorum DE cen­
trum grauitatis Q cadit inter R, K centra grauitatis
duarum priorum AB, & C, & reliquæ priorum C cen­
trum grauitatis K cadit inter Q, N, duarum poſterio­
rum DE, & F centra grauitatis; erunt vt antea quatuor
magnitudines binæ proximæ æquales, ſcilicet AB, ipſi
100[Figure 100]
DE: & C ipſi F, centra grauitatis habentes diſpofita
alternatim in eadem recta TV.
Cum igitur primæ prio­
rum AB, centrum grauitatis R ſit termino T propin­
quius quàm Q centrum grauitatis primæ poſteriorum,
quæ eſt tota DE; ſimiliter vt ante totius magnitudinis
ABC centrum grauitatis P erit termino T propinquius
quàm totius DEF centrum grauitatis O.
Non aliter
oſtenderemus, quotcumque plures magnitudines, quales
& quemadmodum diximus ad rectam TV, diſpoſitæ
proponerentur, ſemper centrum grauitatis omnium prio­
rum ſimul termino T propinquius cadere, quàm omnium
poſteriorum ſimul centrum grauitatis.
Manifeſtum eſt
igitur propoſitum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index