Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 316 > >|
1tiam illam noſtram, formæ itemque materiæ nullam motio­
nem eſſe propriam, ſed totius concreti: & formam tantum
mouere, vt principium; cuius munere fit, vt totum moueat, &
materiam moueri vt principium; quo fit, vt totum moueatur.
Materia ergo prima ſub elementi forma ſecundum eam
naturam mouetur, quam eſſentiam vocant: id eſt, quatenus
eſt ſub forma contrarij elementi; & ad alterius elementi con
trarij formam, vim, & naturam propriam, quam eſſentiam
nuncupandam eſſe volunt, tendit: dum elementum contra­
rium in contrarium elementum conuertitur: vt materia, ſub
forma terræ, facultatem eſſentialem nuncupatam habet, ad
motum ſurſum: quia terra in ignem conuerti poteſt, generans
tamen ignem ex terra, quod terræ dat motum ſurſum, hunc
motum generando non attingit, & nullo modo illum immedia
tè producit: ſed generando ſolam elementorum formam tan­
git, itaque motus à generante immediatè non naſcitur, ſed à
forma generans: ergo elementum aut grauis, aut leuis ele­
menti formam generat, dum aut graue, aut leue elementum
gignit: hæc postea forma à generante nuper genita, motum
immediatè producit, qui à generante producitur mediante ta
men forma elementi producta, hæc motum immediatè facit.
Qua ratione intelligendum reor illud Auerrois libro octa
uo Phyſicorum commentatione trigeſimaſecunda, dum dixit.
Agens dans formam dat conſequentia formam: qua de re
quam optimè ſcripſit Simplicius libro octauo Phyſicorum par
ticula trigeſimatertia.
Hæc est generatio per accidens, quia per formam (ſed lon
gè verius) per aliud, quam per accidens, diceretur, & propter
eamdem cauſam, non immediata, ſed mediata generatio dici
tur: quia mediante genita forma motus iſte ab illo generante

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index