Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
81
81 (69)
82
82 (70)
83
83 (71)
84
84 (72)
85
85 (73)
86
86 (74)
87
87 (75)
88
88 (76)
89
89 (77)
90
90 (78)
< >
page |< < (118) of 672 > >|
130118Diſſertatio Quinta. fect. 23. quæſt. 22. quærens, Cur Saleliquari ocyùs aquâ ſalſâ, quàm
dulci poſſit, priùs definit liquefactionem, &
ait, Eliquari non
aliud est, niſi ab humore.
caloreue ſubeunte reſolui, & dirimi ita,
vt liquidum ſit:
eliquare autem nequeunt, quæ uel ſubire omni-
no non poſſunt, uel quæ ita ſubeunt, ut tangere nequeant.
Vix
illa uerò eliquant, quæ facilè tranſmeant;
contrà celerrimè di-
rimunt, quæ per uim ſe intrudunt.
Subire autem nequeunt, quæ
amplis admodum partibus conſtant, quippe quæ meatus rei ſub-
cunde excedant:
contra quæ minutioribus conſtant, tranſeunt ſi-
nè tactione.
Hæc Ariſtoteles; qui vtique aquam, vi cuius Sal
liquefit, à ſubſtantiæ ratione abeſſe non exiſtimauit;
neque ali-
ter calorem, quo ſal pariter in crucibulo liqueſcit, ſubire mea-
tus ipſius ſalis dicendum erit ex Ariſtotelis mente.
Ea verò quæ
vim liquefaciendi habent, quia amplis aut minutis partibus con-
ſtant, quia tangunt, &
non tranſeunt, quis neget eſſe corpo-
ra?
Quando autem lib. 2. de Part. Anim. cap. 2. ad fin. aſſerit aduſta
ferè omnia aliquid habere caliditatis, vt calx, cinis &
c. eo quod fer.
uore nimio exaruerint, relictumque ſibi contineant aliquid cali-
ditatis;
nonne indicat calorem aliquid eſſe, quod contineatur à
calce &
cinere? à quibus tamen non dicitur contineri ſiccitas, quam-
uis exaruerint.
Quapropter cum dicat Philoſophus, celerrimè di-
rimunt, quæ per uim ſe intrudunt, hoc optimè calori liquefacien-
ti conuenire, neque temerè illi mobilitatem à nobis tribui, mani-
feſtum videtur.
Præterea Calorem corpus aliquod eſſe, quod mo-
uetur, indicat etiam idem Philoſophus Probl.
ſect. 25. quæſt. 21.
vbi rationem afferens, Cur cœlum nubilum tepidius ſit, quàm aper-
tum &
placidum, ait, Cumſerenumeſt, calor difflatur, quo humor
eruitur, atque effertur, itaque aer frigidior fit;
qua de cauſâ humor
à calore dimißus irrorat:
at cùm nubilum eſt, arcetur & conſtat: quo-
circa nec ros, nec pruina contrabi poteſt, cum nubilum eſt;
ergo calor
ad terram remanens facit, ut tepor amplior eſſe poſſit:
quo lo-
quendi modo parum philoſophicè vteretur, niſi calor eſſet natu-
ra aliqua ſecundùm ſe ſpectata.
Et Probl. ſect. 24. quæſt. 18. vbi de
aquis feruidis loquitur, ait, feruida omnia modo fulminis urunt,
&
quidem plura fulminis tactu calida extiterunt. Quare non
adeò repugnat Ariſtoteli, quiſquis Calorem naturam eſſe ſta-
tuens, illam tamen alteri accidere poſſe admittit.
Quod ſi Ari-
ſtotelitribuatur libellus de Spiritu eius operibus adnexus,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index