Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1Illa verò eiuſdem ſpeciei cenſenda, erunt,
quæ in his conueniunt, diuerſarum, quæ
diſſident.
Specie autem idem multis modis
dicitur, alia quidem vltima, alia cuius rur­
ſus diuerſæ ſunt differentiæ.
His autem ca­
rere, aut illis abundare, non eſt differentiæ
ſpeciei, ſed locorum argumentum: quan­
doquidem magis & minùs ſpeciem non va­

riare certum ſit.
Vnde fraxinum & linguam
auis, quam quidam fraxinellam vocant, &
diptamum, quo vtimur, non antiquum il­
lum Dioſcoridis, ſed neque Virgilij, de quo
ille:
Diptamum genitrix Cretæa carpit ab Ida,
Puberibus caulem foliis & flore comantem
Purpureo.——
Differentia
plantarum,
in quibus
conſtituta
ſit.
Fraxinus,
lingua auis,
& diptamus
eiuſdem ſpe­
ciei.
Verùm ( vt dixi ) hunc noſtrum, eiuſdem
ſpeciei eſſe non dubito: ſiquidem vires eæ­
dem, & forma.
Sed fraxinus arbor eſt, fra­
xinella arbuſtum, diptamus herba, omnes
immodicæ ſiccitatis plantæ, & ob id ſer­
pentibus inimicæ, & vermibus admodum
lethiferæ.
Fraxinus verò vt robuſtior, etiam vm­
bra ſola ſerpentes abigere fertur.
Extenuant

& ob id omnes præter modum.
Vnde re­
ferunt Sanctium Hiſpaniarum Regem,
cùm adeò obeſus eſſet, vt neque equita­
re, neque manus circumuertere commodè
poſſet, tædio quaſi vitæ aduocaſſe medi­
cum egregium à rege quodam Africæ, cu­
ratúmque ſemine herbæ, quam exiſtimo
fuiſſe linguam auis: ſed ſeu veneno adie­
cto, ſeu mutata ex contrario contemperie,
corporis, breui obiit.
Itaque extenuare im­
modicè omnia hæc genera conſtat, cùm
ſplenem abſumant: digerunt enim vehe­
menter quæcunque attenuarint.
Hoc autem
obeſorum iure merito medicamentum opti­
mum eſt.
Sed dices: Non regio his eſt
cauſa paruitatis, quandoquidem omnia
hæc genera in eadem regione reperian­
tur?
Verum non ex ſola regione hæc con­
tingunt, cùm ceraſiorum Macedoniorum
plantæ primùm in ea regione originem
duxerint: inde tranſlatæ, eandem paruita­
tem retinent.
Idem contingit in fraxini
ſpeciebus, & ſabina, cupreſſo, atque ſan­
tonica.
Sanctij Regis
Hiſpania­
rum hiſtoria.
Extenuantur etiam arbores alimentis, ve­
lut & canes, quos è magnis ſubtracto alimen­
to in mediocres, & horum prolem in par­
uos, atque ex his in minimos mutamus.
Nec
aliud magis norunt mulieres.
Eadem igi­
tur ratio in plantis, quas ex alio loco,
ſeu regione, ſeu montibus atque arido ſo­
lo agreſtes, & tenues tranſplantamus, qua­
ſi noui generis arbores, aut herbas.
At di­
ces: Non omnia quæ conueniunt forma,
viribus, odore, atque ſapore, eiuſdem ſunt
ſpeciei?
Namque ſalix, & vitex folia, &
truncum ac corticem habent ſimillima:
item odorem grauem ambæ, ambæ amaræ,
ambæ infructuoſæ, ambæ viros effœminant,
& ſteriles reddunt.
Sed vitex quia calida,
& ſicca, ſalix quia humida, & frigida, hoc
faciunt.
Amarus ſapor, & odoris grauitas
non ſunt ſimilia, ſed diuerſæ ratione in
vtriſque hæc fiunt.
Salix quoque lachry­
mam mittit, licet concretam, & pappos
poſtquam floruerit: quorum vtroque vitex
omninò caret.
Pappus autem fit humido

putreſcente, vel ob tenuitatem, vt in car­
dis: vel ob frigus, vt in ſoncho, & ſalice.
Parte autem ea, quà per aëra fertur, eadem
ventos, & tempeſtates prænunciare ſolet.
Eſt autem pulmoni ac ſpiritui inimicus pap­
pus.
Sed redeo ad plantarum differentias:
hæ non ex florum colore, vt dixi, ſed aliis
cauſis ſumendæ ſunt: luſit enim natura mi­
rum in modum in florum coloribus.
Sunt

alibi, vt cucurbitæ, lilij: & arborum mul­
tarum, velut pyri, cotonij, fraxini: ru­
bei, vt amaranthi: punicei, vt mali puni­
cæ, & papaueris eius, quod inter ſegetes,
vt in maceriis murorum naſcitur: ita enim
vocatur, etſi papauer non ſit.
Iris cæru­
leos fert, crocus croceos, & calendula vo­
cata herba, quæ etiam in extremis frigori­
bus floret, vnde nomen, quòd ſingulis ca­
lendis floreat, ſumpſit.
Aureum fert cheli­
donia, miſtum malua, & diptamus ille, de
quo nuper verba fecimus.
Varios in flori­
bus colores edunt roſæ primùm, inde vio­
læ, & garyophyli vocati, tum iaſemin, &
helleborus: ille enim & albos, & virides,
& puniceos ferre ſolet.
Sed admirabitur
quiſpiam, cur cum tam variè in floribus na­
tura luſerit, neque virides tamen, neque
nigros flores produxerit?
Sed de viridibus
parua quæſtio eſt: nam ſalix, & vitis flores

habent virides, hos ob ſimilitudinem, quam
cum foliis habent, dedignamur quaſi flores
appellare, cùm tamen vitium floribus tam
egregius fructus ſuccedat.
Verùm de nigris
altior eſt contemplatio.
An quòd nigri ſint
aliqui?
Sed ſi ſunt, cùm rariſſimi ſint, ad­
huc dubitatio manet.
An ſplendor copioſus,
qui in floribus eſt, nigrum cæruleum eſſe
oſtendit?
Vel quia nigrum in craſſa ſub­
ſtantia neceſſariò eſt, omnis autem flos è
tenuiſſimo ſuæ plantæ ſucco fit?
Sed cùm
omnium plantarum differentiæ, quaſi nu­
mero careant, noſtri propoſiti non eſt de
his diffusè tractare, velut de metallicis fe­
cimus: nam obſcuriora tantùm, non quæ
ſubiiciuntur oculis, attingere deſtinauimus:
ob hoc breuiſſima plantarum, & anima­
lium hiſtoria erit.
Aliæ igitur plantæ vr­

banæ ſunt, aliæ ſylueſtres, aliæ in mari,
aliæ in fluminibus, aliæ in ripa, quædam
in paludibus, aliæ inter ſaxa, aliæ medio­
cri terra, aliæ etſi raræ, inter arenas na­
ſcuntur.
Sunt & quæ in puteis, vt lichen:
quæ in nemoribus, quæ in aprico proue­
niunt.
Quædam etiam peregrinæ tantùm, vt
Garyophylum, & caſſia, & agallochum.
Creditum eſt & de terebintho & lentiſco,
quanquam in Italia tamen inueniantur.
Sunt
rurſus fructiferæ, ſteriles, & quæ carent ra­
dice, & quæ foliis, & aliæ ramis, aliæ flo­
re.
Et quæ vix vnum ex his habent, vt tube­
ra fungi polytrichum.
Sunt & benè odora­
tæ, & malè olentes, & nihil olentes.
Item
quæ ſemper frondent, quæ amittunt folia?
aliæ item raræ, aliæ denſæ, vt cupreſſus: aliæ
& patulæ, vt lotos, & fagus.
Sunt & ſubli­
mes, & humiles, enodes & nodoſæ, vt arun­
do: ſolidœ quædam, vt ſancti ligni arbos: quæ­

dam penitùs inanes, vt calamus: quædam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index