Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Page concordance

< >
< >
page |< < of 177 > >|
1de per motum assumitur; scilicet qui erat in
potentia, in actum per motum reductus, mo­
tum inde auget, ipsum reddens velociorem,
suplente impetu vicem ponderis.
Mihi ta­
men semper visus est Arist. problema non in­
tegre solvisse, reticuit siquidem cur huiusmo­
di motio gravitatis, seu impetus sit talis virtu­
tis, ut efficacius agat quam pondus additum, ex
quo demum maior scissio subsequatur.
Cuius
quidem ego causam pro viribus investigare
mihi proposui, quonam nimirum modo me­
tiri queat actio percutientis securis, & passio
ligni resistentis, ut demum percipi possit quan­
tum sit pondus addendum, ut impetus eius vi­
ribus respondeat.
Quod ut breviter de more
discutiatur, respectu actionis securis certum
est, quod si eius potentia non excedit li­
gni resistentiam, quamvis sit ei aequalis, nulla
fiet actio; atqui si securis extollatur, quantum­
vis minimum, actio subsequetur, quoniam mo­
vens motum plus agit quam dum prius quiescebat,
quatenus actio gravitatis adhuc perseverat, &
insuper additur impetus, unde potentia quae
prius erat aequalis resistentiae, iam eam excedit;
& eius demum continuatur motus, quousque po­
tentia minuatur, aut augeatur resistentia: Et
quo magis securis extollitur, validius scindit;
acquirit namque impetum maiorem, tali ad

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index