Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
121 76
122
123
124
125 77
126 78
127 79
128 80
129 81
130 82
131
132
133
134 83
135 84
136 85
137 86
138
139
140
141 87
142 88
143
144 90
145 91
146 92
147
148
149
150 93
< >
page |< < (82) of 434 > >|
13082CHRISTIANI HUGENII
Itaque tempus aliquod brevius tempore per B E (ſit hoc
11De motu
IN CY-
CLOIDE.
tempus Z) erit ad dictum tempus per B I ut arcus F H ad
rectam F G.
Quod ſi jam in Cycloide ſupra punctum B ſu-
matur punctum aliud N, erit tempus per B E poſt N B,
brevius tempore per B E.
Manifeſtum eſt autem punctum N
tam propinquum ſumi poſſe ipſi B, ut differentia eorum
temporum ſit quamlibet exigua, ac proinde ut minor ſit
ea qua tempus Z ſuperatur à tempore per B E.
Sit ita-
que punctum N ita ſumptum.
unde quidem tempus per
B E poſt N B majus erit tempore Z, majoremque pro-
inde rationem habebit ad tempus dictum per B I cum di-
midia celeritate ex B Θ, quam arcus F H ad rectam
F G.
Habeat itaque eam quam arcus F H O ad rectam
F G.
Dividatur F G in partes æquales F P, P Q, & c. qua-
rum unaquæque minor ſit altitudine lineæ N B, atque item
altitudine arcus H O;
hoc enim fieri poſſe manifeſtum eſt;
& à punctis diviſionum agantur rectæ, baſi D C parallelæ,
&
ad tangentem B Θ terminatæ P Λ, Q Ξ, & c. Quibus-
que in punctis hæ ſecant circumferentiam F H, ab iis,
itemque à puncto H, tangentes ſurſum ducantur usque
ad proximam quæque parallelam, velut Δ Χ, Γ Σ &
c. Si-
militer vero &
à punctis, in quibus dictæ parallelæ Cy-
cloidi occurrunt, tangentes ſurſum ducantur velut S V,
T M &
c. additâ vero ad rectam F G parte una G R æ-
quali iis quæ ex diviſione, ductaque R Φ parallelâ ſimi-
liter ipſi D C, patet eam occurrere circumferentiæ F H A
inter H &
O, quia G R minor eſt altitudine puncti H ſupra
O.
Jam vero ſic porro argumentabimur.
Tempus per tangentem V S cum celeritate æquabili quæ
acquireretur ex B S, majus eſt tempore motus continue ac-
celerati per arcum B S poſt N B.
Nam celeritas ex B S mi-
nor eſt celeritate ex N B, propterea quod minor altitudo
B S quam N B.
At celeritas ex B S æquabiliter continuari
ponitur per tangentem V S, cum celeritas acquiſita ex N B
continue porro acceleretur per arcum B S, qui arcus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index