Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1
Corollarium 7.
Septimò reiicies etiam aliquos recentiores, qui volunt fieri hanc pro­
greſſionem ſpatiorum æqualibus temporibus reſpondentium ſecundùm
progreſſionem Geometricam, duplam, ſcilicet iuxta hos numeros 1. 2. 4.
8. 16. 32. &c.
quod etiam ex eadem ratione facilè confutatur: reiicies
etiam alium recentiorem, qui vult hanc progreſſionem ſumi ex linea
proportionaliter ſectâ, id eſt in mediam & extremam rationem;
ſed de
his omnibus in diſſertatione ſequenti fusè diſputamus; quippe rem hanc
tanti eſſe putamus, vt nihil omittendum ſit, quod ad eius pleniſſimam
confirmationem pertineat.
DISSERTATIO
De Motu naturaliter accelerato.
DVæ ſunt potiſſimùm in hac materia celebres ſententiæ; Prima eſt
Galilei, & ferè omnium recentiorum, qui poſt Galileum de motu
ſcripſerunt;
inter quos, ne omittam Genuenſem Patricium, Balianum;
Doctus Merſennus, & eruditus Gaſſendus primum locum obtinent;

quorum ille hanc ſententiam multis in locis, ſcilicet in ſuis quæſtioni­
bus Phyſicis, in ſua Galilei verſione, in harmonia vniuerſali, & demum
in ſua Baliſtica paſſim, tùm fusè proponit, & explicat, tùm etiam ſuis ra­
tionibus confirmat; Galileus verò illam habet tùm in gemino ſyſtema­
te, tùm in dialogo tertio de motu locali.
Secunda ſententia noſtra eſt, de qua non ſemel diſputandum fuit à
Magiſtro, tùm verbis tùm etiam litteris ſcriptis; & ne quid fortè diſſimu­
lem, illa eſt ſententia quam anonimo Philoſophe (quem non ſine laude
appellat idem Merſennus) tribuit.
prop.18.ſuæ Baliſticæ ſub finem; illa
eſt inquam ſententia, quam hactenus meo iudicio ſatis luculenter de­
monſtrauimus.
Sunt tres aliæ ſententiæ, quæ ab eodem Merſenno referuntur; prima
eſt quæ progreſſionem ſpatiorum eandem eſſe vult cum eâ, quæ eſt ſi­
nuum verſorum, centro quadrantis poſito in centro terræ, & altero ex­
tremo ſinus totius in eo punctò, in quo incipit motus.
Secunda eſt quo­
rumdam, qui volunt progreſſionem ſpatiorum, quæ ſingulis temporibus
reſpondent, eſſe in progreſſione geometrica dupla iuxta hos numeros,
1.2.4.8.32. Tertia eſt alicuius, qui voluit eſſe iuxta proportionem lineæ
ſectæ in mediam, & extremam rationem.
Tres vltimæ ſententiæ nullo prorſus nituntur fundamento; igitur vel
inde maximè confutantur, quòd gratis ſine vllo prorſus vel rationis vel
experimenti momento excogitatæ ſint.
Igitur in hac diſſertatione duæ
tantùm primæ diſcutiendæ ſunt Sententiæ Galilei ſchema hic habes
in linea AF, in qua aſſumitur AB, ſpatium ſcilicet, quod dato tempore

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index