Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537
page |< < of 166 > >|
1de bello ciuili: Ita uento certo celeri que nauigio
uectus.
Marcus uero Tullius ubique, quanta mea
memoria eſt, pro eo quod Græci πλοῖον uocant.
Nec
ſi parui nauigij & magni eadem eſt in gubernan­
do ſcientia, primo de oratore.
Tullius ad Atticum
decimo quinto: Prorſus diſſolutum offendi naui­
gium, uel potius diſſipatum.
In eadem: Brutus n
uigia colligebat, erat animus in curſu.
Idem in Ver
rem: Non ego à Vibone Veliam paruulo nauigio
inter fugitiuorum ac prædonum ac tua tela ueniſ­
ſem.
Dicitur & nauigiolum. Lentulus in epiſtolis fa
miliaribus Tullij libro XII.
Vt etiam à Rhodijs, ur
be, portu, ſtatione, quæ extra urbem eſt, commea­
tu, aqua denique prohiberentur noſtri milites nos
uix ipſi ſingulis cum nauigiolis reciperemur.
Quod
Strabo XV II. πλοιάριον dixit: Πᾶσα γὰρ ἡμέρα καὶ πᾶσα νὺξ
πληθύει τῶν ἐν τοῖς πλοιαρίοις καταυλουμένων καὶ κατορχομέ­
νων ἀναίδην μετὰ τῆς ἐσχάτης ἀκολασίας καὶ ἀνδρῶν καὶ γυναι­
κῶν.
id eſt: Omnes dies, totas〈qué〉 noctes uidere eſt illic
homines in nauigiolis cum tibijs ſaltantes impu­
denter, cum ſumma laſciua cum uirorum, tum etiam
muliercularum.
Tullius primo de oratore nauicu
lam duorum ſcalmorum uocat, quod nauigiolum
dixit Lentulus (Veneti gondulam dicunt:) Citius her
cle is, qui duorum ſcalmorum nauiculam in por­
tu euerterit, in Euxino ponto Argonautarum na­
uem gubernarit.
Idem decimo quarto ad Atticum:
Deinde ad epulas Veſtorij nauicula.
Idem pro Flac­
co: Vt ſi qua uſpiam nauicula prædonum apparuiſſet,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index