Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae
page |< < of 241 > >|
1ampliſsimis igitur lacuum marium que alueis
quantùm illa aſcendat, quod ſphæricam ſu­
perficiem corrumpat?
Sed nec aquam om­
ninò ſponte dixerim in fiſtulâ aſcenderę
Quando enim fiſtula deprimitur, vt aquæ
immergatur, vtique ſubiectus aër premitur,

& locum ſubeunti fiſtulæ concedens, quâ
patet via, recedit, vt locum ſuppleat à fiſtu­
lâ deorſum motâ relictum.
Sicut autem
aër, cui corpus in motu occurrit, comprimi­
tur, ita is, qui ponè eſt, paululum diſtrahi­
tur ac rareſcit; hic verò ad ingenium rediens
proximum aërem attrahit ad ſupplendum
locum à fiſtulâ relictum; cumque nullus
ſubiectus aër tam in promptu ſit, quàm is
qui fiſtulæ cauitatem implet, hic exfugitur;
atque adeò cum aér fiſtulæ ſurſum mouea­
tur, ſubiectus aër compreſſus in fiſtulæ caui­
tatem ſuccedit, per quam faciliùs elabitur,
ac per impulſionem, aut compreſſionem
contigui aëris, qui lateribus adiacet.
Por­
rò ea eſt fluidorum corporum natura, vt
conceptum ex motu impetum, etiam intrà
homogeneum corpus, non ita facilè remit­
tant; quemadmodum in aquâ colore aliquo
infectâ intrà aliam aquam leuiſſimè effusâ
videre eſt.
Hinc eſt aërem ſurſum in fiſtulâ
incitatum ex concepto impetu tantiſper per­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index