Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (124) of 760 > >|
130124PHYSICORVM ARIST. de eo pro priè dici uidetur, quod ſecundùm naturã ad pro-
prium locum pergit, non de eo quod præter naturã fertur:
et aut omnino id eſſe, ſuum in locũ ferri, aut ſimul accidere.
Habet autẽ hic locus dubitationẽ, ſi quies ea, quæ hic eſt, ei
motui, qui hinc eſt, cõtraria ſit.
Cùm enim quippiã ex hoc
mouetur, aut etiam abijcit, adbuc id quod abijcitur, habere
uidetur.
Quare ſihæc quies contraria ſit ei motui, quo hinc
ad contrarium itur, contraria ſimul erunt.
An ex aliqua
parte quieſcit, ſi adhuc manet?
omnino autem eius quod mo
uetur, pars eſt illic, pars eſt in eo, in quod mutatur.
Quocir
ca &
motus magis contrarius motui, quàm quies. De mo
tu igitur, quieteúe, quo modo unus unaq́;
eſt, & qui, et quæ
quibus aduerſantur, ſatis iam diximus.
PHYSICORVM
ARISTOTELIS
LIBER VI.
Quòd Motus diuidatur in partes quantas. Et nullum cõtinuum
ex indiuiſibilibus componi.
CAP. I.
_SI AVTEM_ ea continua ſunt, ut antea
11Hocin libro
fexto determi-
nat Āriſto. de
his quæ perti-
nent ad ditriſio
nem motus, fe
cundũ quod di
uiditur in par-
tes quantitati-
lias, fiue inte-
grales.
definiuimus, quorum ultima ſunt unum, ea
tangentia, quorum fines ſunt ſimul, eaq́;
de-
inceps, inter quæ nibil eiuſdem generis ca-
dit, impoßibile eſt ex indiuiſibilibus conti-
nuum quicquã constare:
ut ex punctis lineam, ſi linea quidẽ
continuum, punctum autem indiuiſibile ſit.
Vltima nanq;
punctorum nec unum ſunt, quippe cùm indiuiſibilis rei nõ
ſit hoc quidem ultimum, illud autem alia pars quædam,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index