Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1quæ attulerit idem philoſophus, vulgò nota ſunt: & ſi quid eſt, quod de ipſo priuatum dici queat

ad illa referetur quæ ad eius defenſionem poſteà dicentur.
Zeno igitur, vt antea ſignificauimus
duplici rationum genere vſus eſt, altero quidem non naturali ſimpliciter, atque altero non naturali
quoddam ex parte; primum diſputandi genus expoſuit Ariſt.
in eo libro quo Xenophanem quoque
& vnà Gorgiam confutat; alterum tractat in phyſicis.
Nos hî primùm diſputationis genus attin­
gemus, in quod more dialectico inuehemur, vt item fecit præceptor, dum primo de Natura, & in
libro de placitis contra principia naturæ tollentes inuectus eſt.
Sed prius illius argumenta recite­
mus.
Ille coni principio ſumpto, nimirum, nihil ex nihilo fieri poſſe ſic ducit argumentam. Id quod
fit, aut fit ex ſimilibus aut ex diſsimilib. Atqui nihil horum fieri poteſt.
Non ſanè ex familib. Nam
ſi ſimilia fuerint, nulla cauſſa eſt cur hoc magis genitum ſit quàm gignat.
ſiquidem ſimilium rerum
conditiones ſimiles eſſe ſoleant.
Neque item ex diſsimilib. quod enim diſsimile eſt, non eſt id quod
gigni oportet.
Ergo non ens. At ex non ente nihil gigni poteſt. Si non gignitur & æternum ſit ne­
ceſſe eſt, & cùm hoc æternum, vt ipſe vult, ſit Deus.
Deus verò omnium optimus, & hoc æternum
erit omnium optimum.
& vnum igitur. Nam ſi duo pluresúe ſint, iam non omnium erit optimum &
pręſtantiſsimum, quae vel ſimiles forent, vel diſsimiles; ac ſi fuerint ſimiles, pręſtantiſsimum & optimum
omnium eſſe nequeat, plures enim eſſent omnium pręſtantiſsimi, quod quidem rerum natura non patitur.
ſi verò diſsimiles: ij qui cedunt, Dij futuri non ſint. Etenim ea eſt Dei conditio, vt ſuperet, non ſu­

peretur, quia igitur omnia ſuperat Deus (iam enim talem notionem de Deo nos anticipauimus, & ea
poſſe quę velit) aut non omnia ſuperabit, ſi plures Dij ſint, nec Deus igitur: aut ij qui ſuperantur, Dij
non erunt.
Idem quoque quæ vult non poterit: quandò & alij Dij ſimiles idem aut oppoſitum vo­
lent & poterunt.
Vnus igitur. Ergo vndique. ſui ſimilis omnibus ſenſibus. Itaque & globoſus. Iam ſi
æternus vnus, & globoſus; neque finitus, neque infinitus.
Neque ſanè finitus eo quòd ad alterum
finiretur.
ſic vno plura eſſent. Neque infinitus item; quòd infinitum ſit non ens. caret enim principio
medio ac fine, quocirca negatione exprimitur.
quòd verò eſt huiusmodi, non ens eſt. non igitur infinitus
Deus.
Idem quoque neque mobilis, neque immobilis. ſiquidem vbi motus, ibi plura. At hoc vnum eſt,
immobile verò ob eandem cauſſam ob quam infinitum non eſſe diximus, neque item eſſe poteſt.
& cùm
quieſcere ſit, vel non moueri, & non ens igitur, vel cum etiam id quieſcere dicatur quod poteſt aliquando
moueri; Deus autem non mouetur.
Itaque nec quieſcit Deus. Vt igitur in vnum omnia Dei attributa col­
ligamus.
Hoc quod eſt quem Deum poſuit Zeno. eſt æternum vnum, ſimile, globoſum, nec finitum, neque
infinitum, neque quieſcens, nec immobile.
Hæc Zeno profitetur, quæ tantum nullam neceſsitatem adiunctam
habere demonſtret Ariſt.
& ſigillatim ſingula percurrat. Sed vt ingenuè fatear, omnia ſic perturbata

ſunt, vt reſponſionum vis difficilè colligatur.
conabimur ergo, quoad fieri poterit, quam maximè ſen­
ſa Ariſt.
exprimere, ac ſi non ſuccedat accedere ad id quam maximè, vnum hoc experiri, vt ſaltem argu­
mentorum
vitia quoquopacto detegantur.
In prima igitur conſecutione, fallacia conſequentis ineſt:
cùm enim diuiſio debeat omnia conſequentis membra complecti, primùm fallit accipiens omnem id quod fit, fieri
aut ex ſimili, aut ex diſsimili.
Nam fit id quod fit ex non ente, de quo nec ſimile, neque diſsimile
prædicantur, etiam ſi ex nihilo nihil fiat.
Sed eſto, ſit Deus ingenitus, nunquid ex hoc vnus? quid enim
vetat, quominus plura conſimili ratione ſint ingenita?
An'ne ex eo, quae eſt omnium præſtantiſsimus? mi­
nimè profectò.
Nam cum pręſtantiſsimum, & id quod Grammatici ſuperlatiuum vocant, bifariam ſumi poſsit,
vel ad aliud, vel ſimpliciter, a neque vnum, neque ſummum certe eſſe oportet, id quod ſummum dicitur.

ſi ita dicatur ad alia.
neque enim ſummum erit, ſi ad alia dicatur; ſiquidem illa quibus cum confertur, eſſe
poſsint infima, quę quanuis id ſuperet quod pręſtantiſsimum dicitur; non idcirco ſit præſtans, ne dum
pręſtantiſsimum: cur non etiam ſic plura erunt affecta conſimiliter?
Quòd ſi ita dicitur, quia talis ſit
eius natura, quod .ſ.
optimè ſe habeat: quid prohibet, quin multa quoque ſint huiusmodi, vt hæc char­
ta, ſi cum alijs conferatur, quæ ruri ſunt, albiſsima dicetur, quam cæteræ ſint minus albæ, nihilominus

adhuc albior fieri poterit, & multæ hac ipſa ſunt albiores?
verum ſi albiſsimum ſit id quod omne
punctum tulit albedinis, cur non erunt alia conſimilia, & ſic plura?
Neque illud neceſsarium. Si
vnus fuerit, vt vndique.
ſenſus habeat, & ſui ſimilis ſit: quandò etiam, vt totum ſentiat, ſufficiat, ſi
vna ex parte videat, quemadmodum animal oculis cernens & auribus audiens totum ſentit.
Tùm
etiam cur neceſſarium putat id quod ſui ſimile vndique.
eſt, eſſe globoſum? non'ne ceruſſa vndique
alba eſt, neque tamen globoſa?
Quid etiam refert, vt ſit principium, quòd ſit globoſum? quaſi verò
omnis cauſſa debeat eſſe globoſa; eiusque.
rationem conſtituat globus. Porrò ſi quantum ponitur Deus à
Zenone, aut terminos habet, aut caret terminis.
Itaque neceſſariò finitum, aut infinitum eſt, ita enim
finitum & infinitum definiuntur quòd ſit quantum, idque vel terminos habeat, vel ijs careat.
At glo­
boſum terminos habet, vt centrum & circunferentiam, ergo finitum.
Neque illud neceſſarium, quae ad aliud
finiatur: in ſeipſo enim terminos habere potest.
Neque termini fundantur externo & eo quo illud cuius
ſunt, terminatur, ſed eo cuius ipſi ſunt.
Quòd verò non ſit immobile, neque quieſcat; hoc ſuperat omnem
tarditatem.
quippe quae ex analyticorum ignorantia diſtinguere neſciant negantem à priuante, & infinita;
neque calleant negantis vsum quę etiam de verè non ente, dicitur, cum infinitum de ente neceſſariò prædicetur,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index