Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 101]
[Figure 102]
[Figure 103]
[Figure 104]
[Figure 105]
[Figure 106]
[Figure 107]
[Figure 108]
[Figure 109]
[Figure 110]
[Figure 111]
[Figure 112]
[Figure 113]
[Figure 114]
[Figure 115]
[Figure 116]
[Figure 117]
[Figure 118]
[Figure 119]
[Figure 120]
[Figure 121]
[Figure 122]
[Figure 123]
[Figure 124]
[Figure 125]
[Figure 126]
[Figure 127]
[Figure 128]
[Figure 129]
[Figure 130]
< >
page |< < of 355 > >|
1deri ſupra Solem, quæ tamen remotior ſit à Sole, quam illa, in qua Parelium
gignitur.
Ait poſtea (A latere autem, &c.) cur appareat in nube fatis Soli
à latere vicina, in diſtantiam à Sole refert: ſed quæ dudum dicta ſunt, iſtud
quoque refellunt.
Verba illa (Eo quod ad terram dum fertur quaſi per immenſum
feratur, peruenire nequeat) videntur alieno loco dicta; ſimilia præcedentibus
ſunt reliqua, præſertim quæ ibi (Sub Sole verò non fit, quia cum ad terram pro­
pius acceſſerit) cur non videatur infra Solem, rationem quandam, quæ fortè
inanis eſt reddit; nunquid enim non poſſumus tam infra Solem, quàm ſupra
ita ſpeculum accommodare, vt Solem noſtris viſibus remittat?
huic certè
Optice tota repugnat.
Cum igitur Mathematica ratione hæ rationes non
conſiſtant, alias alij excogitent.
Mirum tamen eſt, omnes, quos viderim
commentatores, eas tanquam optimas admittere.
In quarto Meteororum nihil Mathematicum occurrit.
EX LIB. PRIMO DE ANIMA.
183
Tex. 11. (Videtur autem non ſolum ipſum quid eſt cognoſcere vtile eſſe
ad cognoſcendas cauſas accidentium ſubſtantijs: ſicut in Mathemati­
cis quid rectum, & quid obliquum, aut quid linea, & planum, ad co­
gnoſcendum quot rectis, trianguli anguli ſunt æquales) quid ſit vnum­
quodque
ex prædictis patet tum ex definitionibus primi Elem. tum ex com­
mentarijs ipſarum; quamuis autem ibi non definiatur rectum, nec obliquum
in genere, definitur tamen linea recta, & obliqua, & plana ſuperficies, ſiue
planum, ex quibus facilè definitio recti, & obliqui colligi poteſt: quæ defi­
nitiones neceſſariæ ſunt ad cognoſcendum quot rectis angulis æquales ſint
tres anguli cuiuſuis trianguli.
vide quæ de hac æqualitate ſcripſi lib, primo
Priorum, ſecto 3. cap. 1.
184
Tex. 13. (Si igitur eſt aliqua animæ operatio, aut paſſio propria, continget vti­
que ipſam ſeparari: ſi verò nulla eſt propria ipſius non vtique erit ſeparabilis.
ſed
ſicut recto in quantum rectum multa accidunt, vt tangere æneam ſphæram ſecun­
dum punctum, non tamen tanget hoc, rectum ipſum ſeparatum: inſeparabile enim,
ſi quidem cum corpore quodam ſemper eſt) Propoſitio 2. tertij Elem. ṕrobat li­
68[Figure 68]
neam rectam, duo quælibet puncta quantumuis pro­
pinqua in circuli ambitu aſſumpta coniungentem
cadere intra circulum.
v. g. puncta A B, quantum­
uis ſibi inuicem propinqua unerint, attamen ſi line a
A B, ea coniungat, ipſa cadet intra circulum, &
veluti chorda ſubtendet arcum A B, quantulum­
cunque.
ex qua demonſtratione colligitur in corol­
lario eius lineam rectam tangentem circulum ip­
ſum in vnico puncto tangere.
v. g. rectam C D, tan­
gere circulum in puncto E. ſi enim dixeris tangere
in duobus admodum propinquis, vt in E F, tunc non erit amplius tangens,
ſed ſecans, quia vt modo dixi, pars lineæ rectæ, quæ coniungeret puncta E

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index