Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 406 > >|
1quo iſtic rotæ inſtrata corrumperent minus recuteret iumen
torum
ungulas: alibi et præſertim pontibus ſublatos lapideis
gradibus toto pontis tractu calles habuere ad ſpondas / qui
bus ambularent pedites nitidius.
Medium autem plauſtris
equitibuſ ue relinqueretur.
Cæterum ueteres huic operi ſi
liceum lapidem egregie probauerunt.
Inter ſilices fiſtulo
ſus commodior: non quia durior / ſed quia ueſtigiis minus
lubricus.
Qualicumque dabitur lapide pro rerum copia ute
mur: modo præduriſſimi ſeligantur quibus ea ſaltem uiæ
pars inſternatur: quam potiſſimum iumenta reptando petant.
Et petunt quidem æquabiliorem: accliuiorem penitus re
cuſant
: poneturque ſeu ſilex / ſeu quiuis lapis latus / cubitum
craſſus ne minus pede.
Suprema ſuperficie æquabili / lateri
bus cohærentibus nullis intermiſſis hiatibus diſpoſitus ad
faſtigium quo exceptus imber diffundatur.
Faſtigiatio tri
plex.
Nam aut in medium ſtratæ decurret accliuitas quod la
tioribus debetur uiis aut in latera quod arctiores minus impe
dio: aut rectam per longitudinem perducetur.
Iſta quidem
moderantur prout cloacarum riuulorumque exitus in mare: in
lacum: aut in fluentum preſtantur.
Iuſta erit faſtigatio bi
nos
in cubitos digytum ſemis.
Aduerti ueterum accliuia qui
bus in montes aſcenderent triginta quouſque in pedes pedem
faſtigiaſſe unum.
Et locis nonnullis ut puta ad pontium ca
pita uiſuntur faſtigiata altitudine ut ſint ſingulos in cubi
tos palmo: ſed ſunt ea quidem breuia: quæ onuſtum iumen
tum uno innixu præteruolet.
Cloacas ad opus uiarum ſpe
ctare arbitrantur: quod ſubtermedias per uias ducendæ
ſint: quod ad inſternendas / coæquandas / purgatioreſque
reddendas uias conferant.
Has ea de re hic non negliga
mus.
Enim uero cloacam quid eſſe ego aliud dixerim quam pon
tem
/ uel potius arcum aliquem longe latiſſimum nimirum
iccirco in his cloacis conſtituendis quæ hactenus de ponte
ipſo aſtruendo recenſuimus: omnia admodum obſeruabun

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index