Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
Plantæ aërem
vitlantes
.
Tenuitatis
ratio
in ar­
boribus
.
Lib. 1. de
plantar
. cau.
1
.
Ergo tenuiores ſunt arbores: primò quæ­
cunque
fronde perpetua circumueſtiuntur,
vt
quæ calidiores ſint ac ſicciores, vel Theo­
phraſto
teſte, velut palma, oliua, cedrus,
myrtus
.
Hæc tamen ratio haud in herbis
conſtat
, cùm ſemperuiuum craſſioris ſub­
ſtantiæ
ſit, & tamen hyeme folia reti­
neat
: in vtriſque tamen, & agreſtes dome­
ſticis
, & odoratæ olentibus grauiter, aut
omninò
nihil olentibus, ſunt tenuiores.
Similiter, ſi in montibus naſcantur: vnde
omnes à medicis præferuntur.
Sed cur
radices
frequentiùs cæteris partibus, flori­
bus
duntaxat exceptis, odoratiores?
ve­
lut
in ſanamunda.
At cauſa eſt, quoniam
in
radicibus melior concoctio perficitur.
Olent autem benè, quæcunque humidum
benè
concoctum habent, tale enim tenuiſ­

ſimum
eſt ac denſiſſimum eſt.
Quocirca flo­
res
omnes fermè benè olent, quoniam te­
nuiſſimus
eſt humor, ac admodum exi­
guus
, qui in eis continetur, vnde facilli­
concoquitur.
Sed vt facillimè conco­
quitur
, ita etiam eadem cauſa faciliùs pe­
rit
: manet in radicibus, & truncis, ve­
lut
aſpalatho, ſanthalum nos vocamus:
nam
terreæ ſubſtantiæ firmiter tenuis illa
humidi
concocti ſubſtantiæ hæret.
Itaque
pueris
quibuſdam, & iuuenibus, etiam
benè
olere aliquando non fruſtrà ſpiritum

perperàm
poſſe ſenibus aut intemperatis
creditum
eſt: nam in pueris humidum te­
nue
, in iuuenibus modicum à magno calore
optimè
, benè poteſt concoqui.
Senibus ca­
loris
paruitatis, intemperatis certè humidi
qualitas
obſtat, quò minùs perfecta con­
coctio
poſſit abſolui.
Atque ea ratione re­
ferunt
quidam Alexandro ſpiritum olim

ſuauem
fuiſſe, quòd corpus ſiccius haberet,
& colorem vehementiſſimum: quamobrem
multis
diebus inter ſummos calores cada­
uer
illius abſque odore tetro ſeruatum eſt:
quanquam
non negauerim aut arte ſerua­
tum
, aut veneni eadem vi, qua etiam extin­
ctus
fuiſſe creditur.
Verùm vt ad partes plantarum redeam,

quæ
animalibus ſingulæ ac illorum par­
tibus
reſpondent: radices ventri vt exiſti­
mat
Theophraſtus, nos tamen potiùs ori
illas
aſſimilamus, caudicis verò, & trunci
partem
imam, ventri, folia pilis, cortex
corio
ac cuti, lignum oſſibus: venæ venis,
ac
nerui arborum, & herbarum, his qui
verò
ſunt in animalibus: viſceribus anima­
lium
in quibuſdam matrix, quæ ſine matrice
viuere
nequeunt: in aliis autem, vt ſalice,
quarum
vita eſt in cortice, cortex non ma­
trix
, imò in ſalicibus matricis pinguedinis
loco
habenda: oua floribus, ſemen ſemini,
extremitates
autem animalium, ramis: fru­
ctus
ipſe ſanguinem menſtruum refert, cui
includitur
plerunque ſemen.
Sunt verò &
partium
partes dignæ conſideratione, ve­
lut
radicis: ipſius enim eſt lignoſa media,
ex
qua plerunque planta germinat.
Ea ma­
ioribus
ob id viribus prædita eſt.
Vnde ſi ex
allio
auferatur, neque adeò quod relinqui­
tur
acre eſt, nec tam malè olet, videtúr­
que
minùs certè ſuccoſa.
Secunda eſt tuni­
ca
, quæ tenuis eſt admodum: tertia verò,
ipſum
pericarpium: quarta, tunica exterior
pericarpium
circundans.
Pericarpium voco
non
propriè, cùm tamen dicatur de eo,
quod
ſemen in fructu, imo fructum cir
cundat
, ſed quod lignum in radice ſeminis
loco
ambit.
Vnde in decoctis malè faciunt

medici
, qui ligneam partem abiiciunt, cùm
ſit
omnium præſtantiſſima: quod enim ger­
men
effundit, hoc ſolùm habet vires, quia
ſolùm
vixit.
Ideò lignoſa pars, aut ſola,
aut
maximè medicamentoſa eſt: pullulat
enim
ſolùm quod viuit, atque ea parte, qua
viuit
.
In cichorea autem ac ſimilibus, fo­
lia
quædam etiam è cortice germinant, ſed
ſemen
, & flos maximè è ligno.
Ergo vt
folia
ſtipiti, ita cortex ligno: vtrunque enim
tutelæ
gratia.
Mutatur autem ima parte ſuc­
cus
in radicem, media nutritur radix, ſu­
prema
quod radicis eſt in germen.
Opti­

ma
igitur ſuprema radicis pars, & à terræ
naturæ
magis aliena.
Similiter & in flo­
ribus
: eſt enim ſolium floris, quod ſem­
per
nitet, & in omnibus, quoniam ex te­
nuiſſima
ſubſtantia conſtat: & calix ſeu va­
ginulæ
, quibus flos continetur: & ſemen,
cuius
cauſa flos factus eſt, ſicut illud genera­
tionis
, & pediculus, in quo omnia hæc im­
plantantur
.
Quærendum eſt igitur forſan, cur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index