Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 360 > >|
1pro eo, quo te habui erga veritatem affectu, minimè
impatienter ferres, ſi in iſta tanta caligine rerum, di­
cereris non inſpexiſſe attentè ſatis aliquid, enuncians
videlicet ea, ex quibus quæpiam incommoda conſe­
qui deprehenderentur.
Noſti etiam, quantum ſudâ­
rim, vt inſinuatione lenire id poſſem; ac ſpeciatim
quantum laboris inter cætera ſuſtinuerim, cùm articu­
lo xxiv.
oſtendenda tibi fuit falſitas tui illius Experi­
menti.
Quin-etiam tametſi in hiſce Vindiciis conti­
nuo veluti inſultu dicas paſſim me grauiter errare; pec­
care, decipi, ſuppoſitionibus tantum falſis vti; præoccupato
animo, & non intelligentem eſſe; non eſſe in buius controuer­
ſiæ ingreſſum penetralia; non penitiùs dicta à te, ipſamque
naturam rei inspexiſſe, & quæ id genus ſimilia ſunt; om­
nia tibi lubens condono, partim conſcius meæ imbe­
cillitatis, partim contentus libertatem Lectoribus per­
mittere, vt diiudicent quicquid id eſt rei.
Quod atti­
net autem ad ea, quæ toties tibi à me affingi, impo­
nique exaggeras, æquum eſt profectò, vt eam inficias,
ac eam labem, qua ſentio me adſpergi, pro viribus
eluam.
Facio verò id etiam vel eo nomine maximè
inuitus, quòd ea mouenda iterùm ſint, quæ diſplicuiſ­
ſe tibi videntur; ſed neceſſitatem ipſe hanc feciſti, niſi
contendiſti, vt me proderem, non rudem quidem, ac
ineptum, quorum nominum non puderet me; ſed pro­
fligatæ conſcientiæ, & nullius candoris virum, qualis,
Deo propitio, neque ſim, neque vt habear, pati poſſim.
Sed ecce demùm tuas Vindicias, cum ne minimo qui­
dem vllo ſenſus, vocumque detrimento; vtcum que ſe­
ponerem volens hoſce titulos, quibus me exornas,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index