Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 258 > >|
1 primus enim citra postes tum cernitur aer,
inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
post extraria lux oculos perterget et aer
alter et illa foris quae vere transpiciuntur.

sic ubi se primum speculi proiecit imago,
dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
aera qui inter se cumquest oculosque locatus,
et facit ut prius hunc omnem sentire queamus
quam speculum.
sed ubi speculum quoque sensimus ipsum,
continuo a nobis in idem quae fertur imago
pervenit et nostros oculos reiecta revisit
atque alium prae se propellens aera volvit
et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
distare ab speculo tantum semota videtur.

quare etiam atque etiam minime mirarier est par,
illic quor reddant speculorum ex aequore visum,
aeribus binis quoniam res confit utraque.

nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
planitiem ad speculi veniens cum offendit imago
non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
atque ea continuo rectam si fronte figuram
servet et elisam retro sese exprimat ipsa.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index