Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="4">
            <p type="main">
              <s id="s.001013">
                <pb xlink:href="079/01/173.jpg" pagenum="124"/>
              Reddere mendose causas utriusque figurae,
                <lb/>
              Quam manibus manifesta suis emittere quaeque;
                <lb/>
              Et violare fidem primam, & convellere tota
                <lb/>
              Fundamenta, quibus nixatur vita, salusque.</s>
              <s id="s.001014">
                <lb/>
              Non modo enim ratio ruat omnis; vita quoque ipsa
                <lb/>
              Concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis,
                <lb/>
              Praecipitisque locos vitare, & cetera, quae sint
                <lb/>
              In genere hoc fugienda; sequi, contraria quae sint.</s>
              <s id="s.001015">
                <lb/>
              Illa tibi est igitur verborum copia cassa.</s>
              <s id="s.001016">
                <lb/>
              Denique ut in fabrica, si pravast regula prima;
                <lb/>
              Normaque si fallax rectis regionibus exit;
                <lb/>
              Et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
                <lb/>
              Omnia mendose fieri, atque obstipa necessum est,
                <lb/>
              Prava, cubantia, prona, supina, atque absona tecta;
                <lb/>
              Iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque,
                <lb/>
              Prodita iudiciis fallacibus omnia primis:
                <lb/>
              Sic igitur ratio tibi rerum prava necesse est,
                <lb/>
              Falsaque sit, falsis quaecumque ab sensibus orta est.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001017">Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
                <lb/>
              Sentiat, haudquaquam ratio scruposa relicta est.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001018">Principio auditur sonus, & vox omnis, in auris
                <lb/>
              Insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.</s>
              <s id="s.001019">
                <lb/>
              Corpoream quoque enim vocem constare fatendum est,
                <lb/>
              Et sonitum; quoniam possunt inpellere sensus.</s>
              <s id="s.001020">
                <lb/>
              Praeteradit enim vox fauces saepe; facitque
                <lb/>
              Asperiora foris gradiens arteria clamor.</s>
              <s id="s.001021">
                <lb/>
              Quippe, per angustum turba maiore coorta
                <lb/>
              Ire foras ubi coeperunt primordia vocum:
                <lb/>
              Scilicet expleti quoque ianua raditur oris.</s>
              <s id="s.001022">
                <lb/>
              Haud igitur dubium est, quin voces, verbaque constent
                <lb/>
              Corporeis e principiis, ut laedere possint.</s>
              <s id="s.001023">
                <lb/>
              Nec te fallit item, quid corporis auferat, & quid
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>