Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 241 > >|
1 Reddere mendose causas utriusque figurae,
Quam manibus manifesta suis emittere quaeque;
Et violare fidem primam, & convellere tota
Fundamenta, quibus nixatur vita, salusque.

Non modo enim ratio ruat omnis; vita quoque ipsa
Concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis,
Praecipitisque locos vitare, & cetera, quae sint
In genere hoc fugienda; sequi, contraria quae sint.

Illa tibi est igitur verborum copia cassa.

Denique ut in fabrica, si pravast regula prima;
Normaque si fallax rectis regionibus exit;
Et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
Omnia mendose fieri, atque obstipa necessum est,
Prava, cubantia, prona, supina, atque absona tecta;
Iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque,
Prodita iudiciis fallacibus omnia primis:
Sic igitur ratio tibi rerum prava necesse est,
Falsaque sit, falsis quaecumque ab sensibus orta est.

Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
Sentiat, haudquaquam ratio scruposa relicta est.

Principio auditur sonus, & vox omnis, in auris
Insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.

Corpoream quoque enim vocem constare fatendum est,
Et sonitum; quoniam possunt inpellere sensus.

Praeteradit enim vox fauces saepe; facitque
Asperiora foris gradiens arteria clamor.

Quippe, per angustum turba maiore coorta
Ire foras ubi coeperunt primordia vocum:
Scilicet expleti quoque ianua raditur oris.

Haud igitur dubium est, quin voces, verbaque constent
Corporeis e principiis, ut laedere possint.

Nec te fallit item, quid corporis auferat, & quid

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index