Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
31
31 (25)
32
32 (26)
33
33 (27)
34
34 (28)
35
35 (29)
36
36 (30)
37
37 (31)
38
38 (32)
39
39 (33)
40
40 (34)
< >
page |< < (125) of 778 > >|
131125OPTICAE LIBER IIII.
50. Si uiſ{us} opponatur baſi ſpeculi conici caui: uiſibile intra ſpeculum poſitum, tantùm uide-
bitur. 6 p 9.
SEd ſpeculum pyramidale integrum ſi opponatur uiſui, & ſit uiſus ex parte baſis, non percipiet
niſi hoc, quod fuerit intra ſpeculum:
quoniam perpendicularis tenet angulum acutum cum
linea ab oculo ad ipſam ducta, ex parte baſis:
unde fit reflexio ex parte acuminis [radius enim
reflexus declinat ad partem oppoſitam radio, obliquè ſpeculo incidẽti per 10 n:
] & cadent omnes
lineæ reflexæ intra pyramidem, & uideri poterit, quod intra pyramidem poſitum eſt.
Si autem au-
feratur ex eo portio ſecundum longitudinem:
poterunt quidem comprehendi exteriora, cum pa-
teat exitus lineis reflexionis.
Similiter ſi ſecetur pyramis ad modum annuli, ut auferatur uertex: li-
berum habebunt lineæ ingreſſum, & exteriora apparebũt:
& ſi fuerit uiſus ex parte ſuperficiei con-
cauitatis ſpeculi:
plura poterit comprehendere exteriora, quàm ex parte baſis: quia latior inciden-
tibus datur lineis uia.
51. Ab uno cui{us}libet ſpeculi puncto, unum uiſibilis punctum ad unum uiſum reflectitur.
29. 30. 31 p 5. Item 37 p 5: item in præfat. 1. 5. & 10 librorum.
AMplius: ſumpto uniuſcuiuſq; ſpeculi puncto, nõ eſt poſsibile in eo percipi formam, niſi for-
mam unius puncti ab eodem uiſu.
Quoniam enim per perpendicularem & centrum uiſus
unica tranſit ſuperficies:
& una ſola eſt linea à centro uiſus ad punctum: & unicus angulus
ex linea perpendiculari acutus, & unicus angulus in eadem ſuperficie acutus æqualis huic [ſecus
pars æquaretur toti contra 9 ax.
] ergo eſt unica linea, quæ angulum æqualem huic cum perpendi-
culari facit:
& cum linea peruenerit ad partem corporis, nõ poteſt forma alterius puncti per ipſam
uehi, cum punctum præcedens occultet poſtpoſitum.
Sed duobus uiſibus poſſunt in eodem ſpe-
culi puncto comprehendi duæ punctuales formæ:
quoniam infinitæ poſſunt ſumi ſuperficies, ſu-
per perpendicularem ſe ſecantes, in quarum qualibet circa perpendicularem ſumi poterunt duo
anguli æquales acuti.
Iam ergo proprietatem reflexionis declarauimus, & ſimiliter cuiuslibet ſpe-
culi proprium.
Viſus autem cum per reflexionem formas comprehendit, non animaduertit quòd
hæc acquiſitio per reflexionem ſit.
Non enim accidit ex proprietate uiſus reflexio: quoniam uiſu
remoto, procedit non minus forma à corpore ad ſpeculum, & reflectitur ſecundum modum prędi-
ctum:
& ſi accidat uiſum eſſe in loco, in quem linearum reflexarum fit aggregatio: comprehendet
uiſus formam illam in capitibus harum linearum:
& eſt in ſpeculo tanquam non adueniens, ſed na-
turalis eſſet forma ſpeculo.
Amplius: aliquando acquirit uiſus formas in ſpeculis in ſola ſuperficie,
aliquando intra ſpeculum, aliquando ultra.
Et erit apparens locus formæ ſecundum figuram ſpe-
culi & ſitum rei uiſæ:
& ſemper comprehendetur forma in loco proprio, mutato ſitu uiſus & ſpecu-
li:
& erit diuerſitas elongationis loci formæ ad ſpeculi ſuperficiem, ſecundum diuerſitatem figuræ
ſpeculi.
Et locus formæ dicitur locus imaginis. Et forma dicitur imago. Viſus autem comprehen-
dit rem uiſam in loco imaginis.
Et nos dicemus illum locum, & eius proprium in quolibet ſpecu-
lorum, quæ enumerauimus:
& aſsignabimus cauſas, propter quas comprehendantur res uiſæ in
loco illo:
& hoc in ſequente libro, ſi deus uoluerit.
ALHAZEN FILII
ALHAYZEN OPTICAE
LIBER QVINTVS.
LIBER iſte in du{as} partes diuiſ{us} est. Prima pars eſt proœmium libri. Secunda
de imaginib{us}.
PROOEMIVM LIBRI. CAP. I.
1. Imago eſt form a uiſibilis, à polit a ſuperficie reflexa. In def. 5 libri.
LIquet ex quarto libro [2 n] quòd formæ rerum uiſarum reflectuntur ex corporibus politis, &
uiſus comprehendit eas in corporibus politis propter reflexionem:
& patuit [20. 21 n 4] quo-
modo fieret acquiſitio rerum ex reflexione formarum.
Et uiſus comprehendit rem uiſam in loco
determinato:
& primò, cum non fuerit ſitus rei uiſæ ad uiſum mutatio. Et forma comprehenſa in
corpore polito nominatur imago.
Et nos explanabimus in hoc libro loca imaginũ ex corporibus
politis:
& dicemus quomodo acquiratur horũ locorũ ſcientia, & quomodo inueniatur ſyllogiſticè.
DE LOCIS IMAGINVM. CAP. II.
2. In ſpeculo plano imago uidetur in concurſu perpendicularis incidentiæ & lineæ reflexio-
nis. 37 p 5.
IMaginis cuiuſcunq; puncti locus, eſt punctum in quõ linea reflexionis ſecat perpendicularem
à puncto rei uiſæ intellectam ſuper lineam contingentem lineam cõmunem ſuperficiei ſpeculi,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index