Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

Page concordance

< >
< >
page |< < of 166 > >|
1accuſandus uideretur. Idem ad Papyrium Paetum: Hoc
amplius nauicularum habere aliquid in ora mariti­
ma contra equitem Parthum negant aliam armatu
ram meliorem inueniri poſſe.
Idem ad Quirites
poſt reditum: Cum in paludibus demerſus concur­
ſu
ac miſericordia Minturnenſium corpus ac uitam
ſuam conſeruaret, cum parua nauicula traiectus in
Aphricam, quibus regna ipſe dederat, ad eos ſup­
plex inops〈qué〉 ueniſſet.
Idem pro Plancio nauigium
uocat, ubi de eodem Mario: Quòd nauigium dede­
runt, quòd eum linquentem terram, quam ſerua­
uerat, lachrymis uotis〈qué〉 omnibus proſecuti ſunt.
Et pro Sextio: Inde nauigio perparuo cum omneis
portus terras〈qué〉 fugeret.
Plutarchus in Mario ναῦν
uocat: Καὶ βηλαίου τινὸς ναῦν τῷ μαρίω παρασχόντος.
id eſt: Be
læo quodam nauem Mario miniſtrante.
NON ALIENVM fuerit & de partibus nauium
pauca dicere.
Tul. lib. III. de Oratore, aliquot par­
tes nauis poſuiſſe uidetur, his uerbis: Linquamus
naturam, artes〈qué〉 uideamus.
Quid tam in nauigio
neceſſarium quàm latera, quàm carina, quàm pro
ra, quàm puppis, quàm antennæ, quàm uela, quàm
mali, quàm reliqua?
Sunt & aliæ partes, quarum non­
nullæ
proprium nomen non habent, eodem autore
in tertio: Vt pes in naui, ipſe delicatum adoleſcen­
tem imitatus à ſcalmo ſumam exordium.
qui Græ
σκαλμὸς dicitur, circa quem alligantur remi: & ὑπο­
σκαλμὸς, σκαλμοῦ βάσις
.Inde duorum ſcalmorum nauigia
à Cicerone dicta, ut ſuprà diximus.
Plutarchus in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index