Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
etenim affirmatione ſignificatur.
Nam, quod inquiunt infinitum dici tam de eo quod eſt, quàm de
eo quod non eſt, non pertinet ad ſubiectum enunciationis quod negatione exprimitur, ſed ad illud
quod ab ipſo ſignificatur, & vt dici conſueuit, pro quo ſupponit: tollit enim non album albedinem.
non hominem de quo prædicatur. & id eſſe aliquid poteſt. Reliqua, quòd globoſum & vnum ſit,
atque idem non mobile communiter contra reliquos eiuſdem ſectæ philoſophos anteà peracta
ſunt.
Rationes illas extremas Parmenidis à quibuſdam auctoribus Græcis fuiſſe defenſas ſignificat
Ariſtoteles, ſiquidem ijs implicati manus dederint, & verè concludi conceſſerint.
Itaque Plato
quod erat præter ens non ens, ideſt, nihil eſſe dicebat, & poſterior illa ratio, quæ è δικοτομιας af­
fertur; reſoluatur in quaſdam magnitudines inſectiles à Platone, Xenocrate, & Zenone, vnde
efficiatur & ipſum totum in infinitum ſecari poſſe bifariam, & nihilominus vnum remanere.
Quocirca philoſophus eleuat hunc conatum monſtrans etiam ſi detur Parmenidi præter ens eſſe
non ens, & contradicentia ſimul conſiſtere non poſſe; non idcirco effici, vt non ens ſit nihil; quandò
poteſt eſſe non ens quodammodo quod eſt aliquid.
Rurſus oſtendit neque illud ſequi. Si nihil eſt
præter ens, omnia fore vnum: nanque ipſi vnum ponunt αὐτὸ τὸ ὄν, ideſt, ens ipſum; id verò
valet idem ac ὅπερ ὄν, ideſt, verè vnum, alia multa ſunt, quę non ſunt ſimpliciter & verè vna, ſed
quodammodo.
Proinde multa ſunt ea quę ſunt. Verùm quia locus ille ſalebroſus eſt, nec (vt mea

fert opinio) conuenienter tralatus ab interpretibus non grauabor hic item aliquam lucem illi af­
ferre.
Gręca verba ſunt huiuſmodi. a Aλλὰ τὸ οπερ ὄν τι ἒστω μηδενὶ συμβεβηκὸς, καὶ καθ' οὓ ἄμφω

καὶ ἑκάτερον, καὶ τὸ ἐκ τούτου λεγέθω.
ἐξ ἀδιαρέτων ἄρα τὸ πᾶν. *Eνιοι δὲ ἐνέδοσαν τοῖς λό­
γοις ἀμφοτέροις τῷ μὲν ὅτι πάντα ἓν, εἰ τὸ ὂν ἕν σημαίνει, ὅτι ἐστὶ τὸ μὴ ὂν, τῷ δὲ ἐκ τῆς διχο­
τομίας ἄρμα ποιήσαντες τὰ μεγέθη.
φηνερὸν δὲ, καὶ ὅτι οὐκ ἀμηθὲς, ὡς εἰ ἓν σημαίνει τὸ ὄν, καὶ
μὴ οἷόν τε ἃμα τὴν ἀντιφασὶν εἶναι, οὐκ ἔσται οὐδὲν μὴ ὂν, οὐδὲν γὰρ κωλύει μὴ ἁπλῶς, ἁμὰ μὴ ὅν τε
εἶναι τὸ μὴ ὂν
.
“ Sed quod verè eſt, eſto accidens nulli, & de quo ambo”, ideſt, [ſeparatim genus &
differentia,] & quod ex his [quę eſt definitio quæ ex genere & differentia conflatur.
careant enim
magnitudine; aliter enim erunt plura non vnum.] ergo omne quod eſt, erit ex indiuiduis.
Hoc
planè ſequitur ex anteà conſtitutis, quia ſcilicet vnum erit ſimpliciter, & vt verè ens, atque ſub­
ſtantia: infertur autem à Gręcis, vt communiter item à Parmenide concluſum.
Proinde ſequitur.
“Quidam verò manus dederunt vtrique rationi, huic quidem, quòd omnia vnum”, ſi ens vnum ſi­
gnificat, quòd erit non ens, [ideſt nihil] ei verò quę colligitur ab Ariſt.
ex ſectione in duas partes,
ſtatuentes indiuiduas magnitudines; proptereà ſic vertimus vtentes diſiunctione τῷ δὲ, huic autem

[illi ſcilicet quam ſuperius attulit ipſe Ariſt.] ἐκ διχομίᾳ, ideſt, ex ſectione in duas partes indiui­
duas facientes magnitudines, quaſi dicant etiam ſi ſit ex indiuiduis; & quantum eſſe poterit, & ni­
hilominus vnum.
Planum igitur quòd neque verum, quòd ſi vnum ſignificat ens & contradicen­
tia ſimul conſiſtere nequeunt [quę vtraque ponuntur à Parmenide] non erit nihil non ens. [ſed
aliquid nihilominus.] “Nihil enim prohibet non ens non eſſe ſimpliciter non ens. [ideſt nihil]
ſed poterit aliquid eſſe.” Hæc ſanè profeſſus eſt Plato.
Quanquam ipſe fortè ænigmaticè rerum
eſſentias indicauit, cùm quibus impartibilis vnitas iuncta foret, & more conſuero, vt liber ille ad­
monet, cui Timęo titulus eſt in quo multa myſteria velauit notionibus mathematicis, etiam ma­
gnitudinibus hiſce indiuiduis eſſentiarum vires occultauit.
non ſic de cæteris audeo dicere. Nunc
facilè apparet, quàm irritus & inanis ſit eorum conatus qui veterum ſententias dirigere voluerunt:
faciunt enim hęc corpora quæ ponunt, vnum.
Neque eſt, quòd quiſpiam acerbi animi vitio notet
Ariſtotelem, quòd illos impudenter inſimulet.
Nam ſimul etiam b Hippocratem, Platonem, Galenum,

& M. Tullium ad quorum manus veterum ſcripta peruenere, eiuſdem criminis accuſabit.
Neque
eſt, quòd quiſquam obiiciat eos è numero phyſicorum fuiſſe ex punctos, aut quòd aliquando fateatur
Ariſt.
eos de rerum natura non fuiſſe locutos, ſed de alia ſubſtantia; quapropter arbitremur ipſorum

verba aliud ſonare, ac vulgò exiſtimetur.
Nam de ſubſtantia ſenſili disserunt: ſed enim illi tales
proprietates attribuunt, quæ alij ſubſtantiæ, ac ſenſili conueniunt, nihilominus illis ignotę, ſiquidem
nullam aliam ipſi ſubſtantiam nouerint ſupra ſenſilem.
Nam quem Parmenides ipſe Deum vocat,
non eſt illa ſubſtantia quæ ab omni materiæ concretione libera ſit, ſed continens ardore lucis orbis
qui cingit cęlum, Stephanen appellat.
planè verum illud eſt, ipſum in eo differre à Meliſſo, quòd
ille vnum accipit, quod pertinet ad materiam; ipſe verò vnum ſpectat, quòd eſt formę: tantum ſubſtan­
tiam ſeparatam non attigit.
id effecit, vt cùm exquireret principia rerum ſenſilium, illis attribueret,
quod eſt ſubſtantiæ ſeparatæ, ſed ſubſtantiam ſeparatam ignorauit, verùm vt ſcientiæ munera tue­
rentur, inter ſubſtantias ſenſiles poſuere nonnullas, vnde ſcientiæ leges ad ipſam permanarent:
attamen illæ conditiones rei ſenſili non inhærent; ſed ei, quæ cadit in mentem, & eſt ſupra naturam,
cuiuſmodi ipſi non cognouerunt.
Et omnium primus Ariſt. ſubſtantiam illam ſupra naturam, quanuis fal­
ſis hypotheſibus vſus fuerit, nobis indicauit.
Neque id mirum: quin ex falſis etiam nil prohibeat colligi
verum.
Quod verò plerique faciunt, vt veritate iam ab Ariſt. patefacta, velint aliorum ſententias cum
Ariſt.
concordare; iam hoc eſt operam ludere. velim enim eos hîc ſuo marte, non Ariſt. auxilio fretos, ex

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index