Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
< >
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="4">
            <p type="main">
              <s id="s.000909">
                <pb xlink:href="082/01/131.jpg" pagenum="169"/>
              primus enim citra postes tum cernitur aer,
                <lb/>
              inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
                <lb/>
              post extraria lux oculos perterget et aer
                <lb/>
              alter et illa foris quae vere transpiciuntur.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000910">sic ubi se primum speculi proiecit imago,
                <lb/>
              dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
                <lb/>
              aera qui inter se cumquest oculosque locatus,
                <lb/>
              et facit ut prius hunc omnem sentire queamus
                <lb/>
              quam speculum. </s>
              <s id="s.000911">sed ubi speculum quoque sensimus ipsum,
                <lb/>
              continuo a nobis in
                <emph type="italics"/>
              i
                <emph.end type="italics"/>
              dem quae fertur imago
                <lb/>
              pervenit et nostros oculos reiecta revisit
                <lb/>
              atque alium prae se propellens aera volvit
                <lb/>
              et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
                <lb/>
              distare ab speculo tantum semota videtur.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000912">quare etiam atque etiam minime mirarier est par,
                <lb/>
              illic quor reddant speculorum ex aequore visum,
                <lb/>
              aeribus binis quoniam res confit utraque.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000913">nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
                <lb/>
              in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
                <lb/>
              planitiem ad speculi veniens cum offendit imago
                <lb/>
              non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
                <lb/>
              sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
                <lb/>
              cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
                <lb/>
              atque ea continuo rectam si fronte figuram
                <lb/>
              servet et
                <emph type="italics"/>
              e
                <emph.end type="italics"/>
              lisam retro sese exprimat ipsa.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000914"/>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>