Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1qualis eſt ſcalmus remo:
Illud vero medium proce­
dit, quo temo transfertur.
Si quidem introrſus agat,
etiam puppis eò transfer­
tur, prora verò in con­
trarium nutat.
In eodem
enim exiſtente prora, nauis
tota transfertur.
COMMENTARIVS.
Id etiam ipſum.] Ariſtoteles aſſerit gubernaculum idem fa­
cere quod remus.
Id eſt temonem plus progredi: quam pterigion.
Quod ſi eſt, animaduertendum in gubernaculo duos ineſſe motus, vt in
remo, proprium ſcilicet, & alienum.
Et cum ſimili modo quo remus
veniat in vſum, omnia quæ de remo antea ex Nonio obſeruauimus,
in eo etiam habere locum.
Proinde ſi in remi problemate minus per­
ſpicax fuerit Ariſtoteles, nec in hoc perſpicacior fuiſſe putandus eſt.
Niſi quod anterius.] Repetitio eſt differentiæ motuum remi
& gubernaculi ſumpta ex diuerſitate terminorum ad quos vterque
ducit de qua igitur ante.
Vbi igitur guber.] Antea in gubernaculi ſimilitudine cum
vecte attulerat Ariſtoteles pondus mouendum mare, motorem eum
qui ſedet in puppi, quod erat tertium de centro, circa quod temo mo­
uetur, prætermiſerat.
Id nunc adiungit. Eſt autem cardo cui puppis
nauis annectitur non aliter quam ſcalmo remus, vt & circa cardi­
nem gubernaculum vertitur, ſicut circa ſcalmum remus.
7. *th=s kerai/as duna/menews ai)/tion.
7. Cauſa poteſtatis
Antemnæ.
*dia\ ti/ o(/sw| a)\n h( kerai/a a)nwte/ra h)=|, qa=tton plei= ta\
ploi=a tw=| au)tw=| i(sti/w| kai\ tw=| au)tw=| pneu/mati;
h)\ dio/ti gi/netai
o( me\n i(sto\s moxlo/s, u(pomo/xlion de\ to\ e(dw/lion e)n w(=|
e)mpe/phgen;
o(\ de\ dei= kinei=n ba/ros, to\ ploi=on, to\ de\ kinou=n,
to\ e)n tw=| i(sti/w| pneu=ma.
ei) d' o(/sw| a)\n por)r(w/teron h)=| to\ u(pomo/xlion,
r(a=|on kinei= kai\ qa=tton h( au)th\ du/namis to\ au)to\
ba/ros.
h( ou)=n kerai/a a)nw/teron a)gome/nh, kai\ to\ i(sti/on por)r(w/teron
poiei= tou= e(dwli/ou u(pomoxli/ou o)/ntos.
Cur quantò antemna ſu­
perior fuerit, tantò celerius
nauis feratur eodem velo, eo­
demque
vento?
An quia malus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index