Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae
page |< < of 241 > >|
1gere in motu, & ita pellere ſuperiorem aë­
rem, vt hic eum qui fiſtulæ latera extrinſe­
cùs obſidet, propellat, fiatque per inferius
hiantis fiſtulæ oſculum illa circumpulſio, de
qua Plato in Timæo, vel ſaltem, vt cum ve­
tris Philoſophis loquar, ab aſcendente aëre
per fiſtulam liberrimè abſque vllo alterius
aëris intercurrentis obice, attrahitur aër in­
ferior.
LX.
Cur aquą
in tubo v­
trinque bi­
ante aſeen­
dat aliquan
tulum.
Guld. Veriùs fortaſſe dixeris & attrahi
pariter & circumpelli:
Gal. Vbi igitur inferioris oſ oſculi labra ſu­
biectam aquam ita attigerint, vt aer ſucce­
dere nequeat, illud neceſſariò fit, vt aſcen­
dentem aerem aqua ſubiecta conſequatur
ſiue attracta, ſiue ex circumpulſione propul­
ſa.
Cum autem hoc à naturâ liquoribus
comparatum ſit, quod ſolidis corporibus ad­
hæreſcant; vbi aliquid aquæ ſurſum ab aere
aſcendente eleuatæ, internis fiſtulæ lateribus
adhæſerit, iam non deorſum vrget contrą
vim aéris aſcendentis, qui propterea in reli­
quam aquam non adhæreſcentem vires ſuas
omnes exercet.
At quia in tenuiſsimâ fiſtu­
lâ cylindrulus aquæ primùm eleuatus ita ferè
totu adhæret fiſtulæ, vt vix in medio relin­
quat capillarem medullam ab aëre ſuſtenta­
tam, multò faciliùs pergit in aſcenſu, & alias

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index