Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 334 > >|
1cauſà, quae venit ex K verſus e, quae autem ex L verſus
g: hinc fiet ut poli ſd, circa quos tota Solis materia
vertetur, non ſint in lineis rectis à K & L ad S ductis,
ſed Auſtralis ſ aliquantò magis verſus e accedat, &
Borealis d verſus g. Item, ſi linea recta SM, per quam
materia primi elementi facillimè egreditur ab S ver­
ſus C, tranſeat per punctum circumferentiae ſed, vici­
nius puncto d quàm puncto ſ; ac linea SY, per quam
iſta materia praecipuè tendit ab S verſus O, tranſeat
per punctum circumferentim ſgd, vicinius puncto ſ
quàm puncto d: hinc ſiet ut eg Solis ecliptica, ſive pla­
num in quo movetur illa ejus materia, quae maximum
circulum deſcribit, paulò magis inclinetur à parte e
verſus polum d, quàm verſus polum ſ, ſed tamen non
tantum quàm linea recta SM a; atque ex parte g magis
inclinetur verſus ſ quàm verſus d, ſed etiam non tan­
tum quàm recta SY.
Unde ſequetur axem, circa quem
tota Solis materia vertitur, & cujus extremitates ſunt
poli ſd, non eſſe lineam accuratè rectam, ſed nonnihil
curvam ſive inflexam; materiamque iſtam aliquantò
celeriùs gyrare inter e & d, vel inter ſ & g, quàm inter
e & ſ, vel d & g; ac fortè etiam, non omnino aequali
celeritate gyrare inter e & d, atque inter ſ & g.
LXXIV.
Varias etiam eſſe in
ejus materiae motu.
5
10
15
20
26[Figure 26]

LXXV.
Eas tamen non impe­
dire ne ejus figura ſit
rotunda.
Quod tamen non poteſt impedire, ne ipſius corpus
ſit quam-proxim rotundum: quia interim alius ejus
motus, à polis verſus eclipticam, inaequalitates iſtas
compenſat.
Eâdemque ratione, quà videmus ampul­
lam vitream ex eo ſolo fieri rotundam, quòd aer in
ejus materiam igne liquefactam per tubum ferreum
immittatur; quia nempe iſte aer non majori vi ab

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index