Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
131
131 (119)
132
132 (120)
133
133 (121)
134
134 (122)
135
135 (123)
136
136 (124)
137
137 (125)
138
138 (126)
139
139 (127)
140
140 (128)
< >
page |< < (119) of 672 > >|
131119De Calore. cap. 5. habetur, *Qui ab arte ad opus adhibetur ignis, ipſius ope-*
*ris pars non eſt;
at qui in naturâ habetur calor, diffuſus per ip-*
*ſum opus eſt, atque vnâ cum cœteris ſubſtantiam eius explet:
Et*
*nulla in hoc difficultas eſt.
proximè autem ſuperiùs dixerat. Siue*
*igitur ſeparatio ſit, ſiue attenuatio, ſiue aliud quodcunque ſint ca-*
*lefactio &
ignitio, differentia certè ſortientur opera, pro modo*
*tali calore vtentium.
Differentia tamen artis ad Naturam eſt; *
*nam illa, tanquam inſtrumento, calore vtitur;
bæc & vt instru-*
*mento, &
vt materiâ. *
Maur. Sed & hoc addendum eſt (quandoquidem hìc nobis de
Calore, quem Formalem ſeu Actualem vocanr, quo ſcilicct quid
incaleſcere dicitur, ſermo eſt, non autem de ijs, quæ Virtua-
liter Calida cenſentur, quia quadam calefaciendi virtute pollent,
ſi proritentur, quamuis nullum tangenti calorem impertiri vi-
deantur, (de quibus nobis erit aliàs opportuniùs diſſerendum) quod
Caloris complicatam notionem euoluere non poſſumus, quin ìn-
genitam ipſorum igniculorum, ſiue Spirituum commotionem in-
telligamus.
Quamobrem ſi Motum inter Accidentia referri ne-
mo negat, Calori verò, quà Calor eſt, inſita eſt commotio &

agitatio, conſequens eſt, vt inter Accidentia Calor recenſeatur.
Quemadmodum enim ferrea lorica ad Accidentium genus perti-
nere nequit, niſi militis pectori admoueatur, quem loricatum con-
ſtituat;
ita quoquè ſopiti igniculi, atque deſides Spiritus, à Quali-
tatis &
Caloris notione abſunt; neque quicquam incaleſcere ex ijs
antè dicitur, quàm agitari incipiant.
Grad. Hæc Spirituum atque Igniculorum agitatio ſi nobis in-
noteſceret (nec diffiteor) ſatis commodè atque probabiliter ca-
loris proprietates explicaremus.
Verùm, quamuis flammam tre-
mulam ſubuolare in cœlum videamus, &
in ardentibus carboni-
bus, excuſſo cinere, nictationem quandam, quaſi ignìculi hùc
illùc diſcurrerent, obſeruemus, anceps tamen hæreo, vtrùm
quid ſimile omnibus, quæ ſinè luce incaleſcunt, contingat, in
quibus nullus eſt conſpicuus motus:
ſubuereor ſcilicet, ne
fortè videar nimis craſſam philoſophandi rationem ſectari,
ſi calorem gigni, nihil eſſe dixero, quàm ſpiritus agi-
tari.
Dand. Abducenda quidem eſt non rarò acies mentis à con-
ſuetudine oculorum, ſi ratio ſuadeat ſeuocare intelligentiam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index